라틴어 문장 검색

"Hunc tibi, Roma, dedi, patulis dum Gallia campis intonat Augustum plausu faustumque fragorem portat in exsanguem Boreas iam fortior Austrum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 253)
marcebant violae graviorque sopore coeperat attritu florum descendere cervix, solus de numero fratrum qui pulchrior ille est deerat Amor, dum festa parat celeberrima Gallis, quae socer Ommatius, magnorum maior avorum patriciaeque nepos gentis, natae generoque excolit auspiciis faustis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 17)
da Faustum laudare tuum, da solvere grates, quas et post debere iuvat, te, magne sacerdos, barbitus hic noster plectro licet impare cantat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum18)
quidquid agis, quocumque loci es, semper mihi Faustus, semper Honoratus, semper quoque Maximus esto.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum36)
quia scilicet praedictus Augustus isdem fere temporibus extinxerat coniugem Faustam calore balnei, filium Crispum frigore veneni.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 2:5)
tu sacratissimorum pontificum, Leontii Fausti Graeci, urbe ordine caritate medius inveniris;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 10:1)
legi volumina tua, quae Riochatus antistes ac monachus atque istius mundi bis peregrinus Britannis tuis pro te reportat, illo iam in praesentiarum fausto potius, qui non senescit quique viventibus non defuturus post sepulturam fiet per ipsa quae scripsit sibi superstes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 6:4)
tum interrex contione advocata, quod bonum, faustum felixque sit inquit, Quirites, regem create;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 188:1)
quod bonum faustum felixque sit populo Romano ac mihi vobisque, Albani, populum omnem Albanum Romam traducere in animo est, civitatem dare plebi, primores in patres legere, unam urbem, unam rem publicam facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 301:3)
praetereuntibus Capitolium arcemque et alia templa, quidquid deorum oculis, quidquid animo occurrit, precantur ut illud agmen faustum atque felix mittant, sospites brevi in patriam ad parentes restituant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 548:1)
ingentique hominum exspectatione propositis decem tabulis populum ad contionem advocaverunt, et quod bonum, faustum felixque rei publicae ipsis liberisque eorum esset, ire et legere leges propositas iussere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 359:2)
quod bonum faustum felixque sit vobis reique publicae, redite in patriam ad penates, coniuges liberosque vestros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 591:2)
redieratque res ad Camillum, cui unico consuli vel ob aliam dignationem haud subiciendam dictaturae vel ob omen faustum ad Gallicum tumultum cognominis dictatorem adrogari satis decorum visum est patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 259:3)
Charilaus fuit qui ad Publilium Philonem venit, et quod bonum faustum felix Palaepolitanis populoque Romano esset, tradere se ait moenia statuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 366:1)
ego hanc legem, quod bonum faustum felixque sit vobis ac rei publicae, uti rogas, iubendam censeo."
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 101:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION