라틴어 문장 검색

Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:6)
nam vis venti contrudit et ipsa copia nimborum turba maiore coacta urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:6)
at retinere diu pluviae longumque morari consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum atque aliis aliae nubes nimbique rigantes insuper atque omni vulgo de parte feruntur, terraque cum fumans umorem tota redhalat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:9)
hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam adversa fulsit nimborum aspargine contra, tum color in nigris existit nubibus arqui.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:10)
fert itaque ardorem longe longeque favillam differt et crassa volvit caligine fumum extruditque simul mirando pondere saxa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:4)
hac ire fatendumst et penetrare mari penitus res cogit aperto atque efflare foras ideoque extollere flammam saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:8)
sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:3)
At hic vester atram nubem turbine piceo et favilla fumante ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens crasse et inmodice congessit, globos atque flammarum, quod ille κρουνοὺς dixerat, duriter posuit et ἀκύρως.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:2)
Hoc vero vel inenarrabile est quod nubem atram fumare dixi turbine piceo et favilla candente.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 13:1)
Et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 14:1)
crebroque simillima nimbo Trans ripam validi torserunt tela lacerti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:36)
Nec medio potuere graves incumbere mundo, Sed nimbos rapuere fuga.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:37)
moriuntur fulgura nimbis Hinc imperfecto complectitur aera gyro Arcus, vix ulla variatus luce colorem, Oceanumque bibit, raptosque ad nubila fluctus Pertulit, et coelo diffusum reddidit aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:44)
Et tu perpetuis impendas aera nimbis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:66)
non vulneribus nec sanguine, solum Telorum nimbo peritura, ac pondere ferri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION