라틴어 문장 검색

aeger non cibum deuorare, non potionem potest, spiritus eius intercluditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 1:9)
cum uehementior est, ut spirare aeger sine sono et anhelatione non possit, *α*σ*θ*μ*α:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 1:5)
Illud quoque in omnibus stomachi uitiis praecipiendum est, [ut] quo modo se quisque aeger refecerit, eo ut sanus utatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 3:5)
Vt his autem in ipso morbi feruore sustinendus aeger est, sic, ubi paululum is se remisit, alimenta pleniora et uini quoque aliquid dari potest, dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus aut fauces asperet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 6:1)
Alterum quoque, quod aeque ad omnes similes adfectus pertinet, in hoc maxime seruandum est, ut, cum pleraque utilia insuauia sint, qualis est plantago et rubi et quicquid malicorio mixtum est, ea potissimum ex his dentur, quae maxime aeger uolet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 2:4)
Antidotum autem praecipue id, quod primo loco posui, ubi id non est, aliud, si nondum aeger aquam horret, potui ex aqua dandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 6:3)
potione, si febricitat puer, aquae;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 4:4)
Mulierculae aiunt ex pravo quodam odore quem aliquis ab ore efflat se noscere hominem febricitare Targa idque recte.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).473)
Neque ignorare hunc oportet, quae sit aegri natura:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 53:1)
quoniam et alii, et iidem alias post ista non febricitarent:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 54:3)
Nam modo parum excernere aegros, modo nimium;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 55:2)
Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri medicus, quem nuper vidimus, Cassius, febricitanti cuidam, et magna siti affecto, quum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset, aquam frigidam ingessit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 69:2)
aegris vero non esse:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 71:4)
Eadem mors denuntiatur, ubi aeger supinus cubat, eique genua contracta sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 5:1)
Neque is servari potest, qui sine ullo tumore febricitans, subito strangulatur, aut devorare salivam suam non potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION