라틴어 문장 검색

Proceri autem Halani paene sunt omnes et pulchri, crinibus mediocriter flavis, oculorum temperata torvitate terribiles, et armorum levitate veloces, Hunisque per omnia suppares, verum victu mitiores et cultu, latrocinando et venando ad usque Maeotica stagna, et Cimmerium Bosporum, itidemque Armenios discurrentes, et Mediam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 21:1)
Dispositis igitur, quae pro temporum captu per Gallias res rationesque poscebant, et punito scutario proditore, qui festinare principem ad Illyricum barbaris indicarat, Gratianus exinde digressus per castra, quibus Felicis Arboris nomen est, per Lauriacum ad opitulandum oppressae parti porrectis itineribus ire tendebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 20:1)
Tunc domnus Carolus mitissimus rex sinodum tenuit ad Warmatiam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 772 51:2)
Similiter inde revertendo iam dicto mitissimo regi, venerunt Angrarii in pago, qui dicitur Bucki, una cum Brunone et reliquis obtimatibus eorum et dederunt ibi obsides sicut Austrasii.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 59:3)
Et pervenit idem mitissimus rex ad coniugem suam domna Fastradane regina in civitate Wormatia;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 97:1)
et legatus regis Persarum nomine Abdella cum monachis de Hierusalem, qui legatione Thomae patriarchae fungebantur, quorum nomina fuere Georgius et Felix, - hic Georgius est abba in monte Oliveti, et cui patria Germania est, qui etiam proprio vocatur nomine Egilbaldus, - ad imperatorem pervenerunt munera deferentes, quae praedictus rex imperatori miserat, id est papilionem et tentoria atrii vario colore facta mirae magnitudinis et pulchritudinis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 178:2)
medius autem, qui per Carantanos intrabat, quamquam in tribus locis ei resisteretur, feliciore usus fortuna ter hoste superato, Dravo etiam transmisso celerius ad destinata loca pervenit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 262:4)
Eo anno venerunt corpora sanctorum Felicissime et Agapiti atque sanctae Felicitatis in locum qui dicitur Fredenna.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 57:6)
Hunc timeat casum, qui se non fulsit amico, Nec dare uult felix, quam miser optat opem.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et apro et tauro et asello 18:9)
quis tam est mitis quin exacerbescat?
(아풀레이우스, 변명 83:3)
tua ista grauitas iucunda, mitis austeritas, placida constantia blandusque uigor est.
(아풀레이우스, 플로리다 9:44)
"Quod bonum felix et faustum itaque, licet salutare non erit, Fotis illa temptetur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:16)
"Felix et certius beatus cui permiseris illuc digitum intingere!"
(아풀레이우스, 변신, 2권 7:11)
"Sed tibi plane, Luci domine, soli omnium Chaldaeus ille vera dixerit, sisque felix et iter dexterum porrigas."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:23)
"An mihi quisquam tam mitis tamque benivolus iudex obtinget, qui me trinae caedis cruore perlitum et tot civium sanguine delibutum innocentem pronuntiare poterit?"
(아풀레이우스, 변신, 3권 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION