라틴어 문장 검색

Nec longe a praecone Ascyltos stabat amictus discoloria veste atque in lance argentea indicium et fidem praeferebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:4)
Hinc molli stillae lacus et de caudice lento vimineae lances maculataque testa Lyaeo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:10)
Ferculum dicitur missum carnium.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, IX*2)
Unde et Petronius Arbiter ait postquam ferculum allatum est
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, IX*3)
Quo facto simul Nihil est repertum, multis onerant lancibus Hominemque plausu prosequuntur maximo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.9)
Paratae erant lactucae singulae, cochleae ternae, ova bina, halica cum mulso et nive - nam hanc quoque computabis, immo hanc in primis quae perit in ferculo -, olivae betacei cucurbitae bulbi, alia mille non minus lauta.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 2:1)
et magis adducto pomum decerpere ramo quam de caelata sumere lance iuvat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 59)
nec quae de parva pauper dis libat acerra tura minus grandi quam data lance valent, agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco victima Tarpeios inficit icta focos, nec tamen officio vatum per carmina facto principibus res est aptior ulla viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 820)
turaque mente magis plena quam lance dedissem, ter quater imperii laetus honore tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 911)
nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser det iecur in lances, Inachi lauta, tuas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권253)
ambesis dapibus cumulatim aggesta redundant fercula, bis senos micarum molibus inplent post cenam cophinos;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3236)
fercula nostra Deum sapiant, Christus et influat in pateras;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum3)
ferte qualis ter quaternis ferculorum fragmina;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae31)
iam stantibus ille ministris cyathos et fercula liquit, studioque accinctus humandi fleto dedit ossa sepulcro.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti16)
dicis domitum terraque marique orbem, res laetas et prospera quaeque retexis, mille triumphorum memoras ex ordine pompas ductaque per mediam spoliorum fercula Romam, vis dicam quae causa tuos, Romane, labores in tantum extulerit, quis gloria fotibus aucta sic cluat inpositis ut mundum frenet habenis?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2204)

SEARCH

MENU NAVIGATION