라틴어 문장 검색

Itaque inerat quaedam adhuc ex pastoribus feritas, quiddam adhuc spirabat indomitum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 1:2)
Sed nihil illi gentium feritas Insanorumque - nam sic vocantur - inmanitas montium profuere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 35:2)
itaque, uti frugum semina mutato solo degenerant, sic illa genuina feritas eorum Asiatica amoenitate mollita est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 4:1)
Quae fuerit Alpinarum gentium feritas, facile est vel per mulieres ostendere, quae deficientibus telis infantes suos adflictos humi in ora militum adversa miserunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM NORICUM 2:1)
Quippe cum catenas morsibus temptarent, feritatem suam ipsi puniebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM THRACICUM 1:4)
sed quae corpora decedant in tempore quoque, invida praeclusit speciem natura videndi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:25)
Adeo antem id genus narrationum habet quendam gloriae saporem, ut, si invidi vel aemuli forte praesentes sint, tales interrogationes obstrependo discutiant et alias inferendo fabulas prohibeant illa narrari quae solent narranti laudem creare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 8:1)
Invida fatorum series, summisque negatum Stare diu;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:23)
Abscidit nostrae multum sors invida laudi, Quod non cum senibus capti natisque tenemur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:55)
Invidus, annoso qui famam derogat aevo, Qui vates ad vera vocat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:19)
Quaedam me cupit - invide, Procille!
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXV1)
Verbera securi solitus leo ferre magistri Insertamque pati blandus in ora manum Dedidicit pacem subito feritate reversa, Quanta nec in Libycis debuit esse iugis.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXV1)
Invidus ecce negat:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXVII2)
tuam putabis, Tam non invida tamque liberalis, Tam comi patet hospitalitate:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV7)
At feritas inmota riget:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXI3)

SEARCH

MENU NAVIGATION