라틴어 문장 검색

Anno deinde post Romam conditam quadringentesimo ferme et nonagesimo, consulibus Appio Claudio, cui cognomentum Caudex fuit, Appii illius Caeci fratre, et Marco Fulvio Flacco, bellum adversum Poenos primum coeptum est, neque diu post Callimachus, poeta Cyrenensis, Alexandriae apud Ptolemaeum regem celebratus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 40:1)
ac propterea, quantum habui temporis subsicivi, medicinae quoque disciplinae libros attigi, quos arbitrabar esse idoneos ad docendum, et ex his cum alia pleraque ab isto humanitatis usu non aliena, tum de venis quoque et arteriis didicisse videor ad hunc ferme modum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 9:2)
Verba autem patiendi pro agentibus in omnibus ferme modum veterum scriptis reperiuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 11:1)
Cumque architectus dixisset necessaria videri esse sestertia ferme trecenta, unus ex amicis Frontonis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 5:1)
quibus singulis vix duae centuriae annorum merito attribui possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:8)
Cogitationes hominum sequuntur plerunque inclinationes suas, sermones autem doctrinas et opiniones quas imbiberunt, at facta eorum ferme antiquum obtinent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:2)
Ad has addiscendas nihil ferme aliud requiritur quam ut eas quis non contemnat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:8)
Itaque infirmiores milites ex omnibus centuriis deligi iubet, quorum aut animus aut vires videbantur sustinere non posse.
(카이사르, 내란기, 1권 64:6)
In quattuor ferme pedes supra terram vitem elatam totidem bracchiis componito, quorum singula spectent decussati iugi partes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 8:1)
Pes multiplicatus in passus et actus et climata et iugera et stadia centuriasque mox etiam in maiora spatia procedit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 4:2)
Centuriam nunc dicimus (ut idem Varro ait) ducentorum iugerum modum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 7:1)
Olim autem ab centum iugeribus vocabatur centuria, sed mox duplicata nomen retinuit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 7:2)
illi obniti trahentibus, prensare circumstantium genua, ciere modo nomina singulorum, modo centuriam quisque cuius manipularis erat, cohortem, legionem, eadem omnibus inminere clamitantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 21장4)
Isdem ferme diebus isdem causis Germanicae legiones turbatae, quanto plures tanto violentius, et magna spe fore ut Germanicus Caesar imperium alterius pati nequiret daretque se legionibus vi sua cuncta tracturis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장1)
et accepere barbari laetantes, ut ferme ad nova imperia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION