라틴어 문장 검색

ceterum Neroni odium adversus Vestinum ex intima sodalitate coeperat, dum hic ignaviam principis penitus cognitam despicit, ille ferociam amici metuit, saepe asperis facetiis inlusus, quae ubi multum ex vero traxere, acrem sui memoriam relinquunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장7)
ceterum, ut coniectura demonstrabat, Dido Phoenissam Tyro profugam condita Carthagine illas opes abdidisse, ne novus populus nimia pecunia lasciviret aut reges Numidarum, et alias infensi, cupidine auri ad bellum accenderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 1장4)
ac memoria tantum infensi nominis ad discordias uteretur, adsumpsisse L. Silanum, iuvenem genere nobilem, animo praeruptum, quem novis rebus ostentaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 7장5)
et quia aditu Neronis prohibebatur, egressus obsidens, audiret insontem neve consulatus sui quondam collegam dederet liberto, modo muliebri eiulatu, aliquando sexum egressa voce infensa clamitabat, donec princeps immobilem se precibus et invidiae iuxta ostendit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장8)
additur codicillis, tamquam de iniquitate exitii querens ita scripsisset, se quidem mori nullis supplicii causis, Rufrium autem Crispinum et Anicium Cerialem vita frui infensos principi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 17장10)
Trucidatis tot insignibus viris ad postremum Nero virtutem ipsam excindere concupivit interfecto Thrasea Paeto et Barea Sorano, olim utrisque infensus et accedentibus causis in Thraseam, quod senatu egressus est cum de Agrippina referretur, ut memoravi, quodque Iuvenalium ludicro parum spectabilem operam praebuerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 21장1)
plus tamen ferociae Britanni praeferunt, ut quos nondum longa pax emollierit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 5:1)
virtus porro ac ferocia subiectorum ingrata imperantibus;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 4:1)
nostrorum trecenti sexaginta cecidere, in quis Aulus Atticus praefectus cohortis, iuvenili ardore et ferocia equi hostibus inlatus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 6:3)
causa periculi non crimen ullum aut querela laesi cuiusquam, sed infensus virtutibus princeps et gloria viri ac pessimum inimicorum genus, laudantes.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 41장 1:2)
ita neutris cura posteritatis inter infensos vel obnoxios.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장5)
praemissus tamen in castra Piso, ut iuvenis magno nomine, recenti favore et infensus Tito Vinio, seu quia erat seu quia irati ita volebant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 34장2)
Marium Celsum, consulem designatum et Galbae usque in extremas res amicum fidumque, ad supplicium expostulabant, indu- striae eius innocentiaeque quasi malis artibus infensi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 45장5)
igitur Sequanis Aeduisque ac deinde, prout opulentia civitatibus erat, infensi expugnationes urbium, populationes agrorum, raptus penatium hauserunt animo, super avaritiam et adrogantiam, praecipua validiorum vitia, contumacia Gallorum inritati, qui remissam sibi a Galba quartam tributorum partem et publice donatos in ignominiam exercitus iactabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장11)
infensa Lugdunensis colonia et pertinaci pro Nerone fide fecunda rumoribus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION