라틴어 문장 검색

Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoveri.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XI De ozaena. 1:7)
Oportet in utrolibet candens ferramentum gingivis admovere, ut attingat leviter, non insidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 2:3)
si vero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere, quod spathae simile, quasi transcurrere, non imprimi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 13:5)
Ferramentum autem demittitur magna cura habita, ne qua vena incidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur. 1:7)
deinde eam ferramento, quod a similitudine corvum vocant, incidere sic ut intrare duo digiti, index et medius, possint:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 7:6)
Ramex autem, si super ipsum scrotum est, adurendus est tenuibus et acutis ferramentis, quae ipsis venis infigantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione.1)
Eum, si fieri potest, oportet evellere vel oriculario specillo, vel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 4:4)
Meges, quoniam is infirmior est, potestque in aliquam prominentiam incidere, incisoque super illam corpore, qua cavum subest, non secare, sed relinquere, quod iterum incidi necesse sit, ferramentum fecit rectum, in summa parte labrosum, in ima semicirculatum acutumque).
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 18:8)
tum ferramentum adhibetur crassitudinis modicae, prima parte tenui, sed retusa, quod calculo, et ex altera parte ictum, eum findit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 23:5)
magna cura habita, ne aut ad ipsam vesicam ferramentum perveniat, aut calculi fractura ne quid incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 23:6)
tum patefacta vena, tenui et retuso ferramento candente modice premitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXI De varicibus. 2:3)
tum id, quod pingue est, semel iterumve satis est admoto ferramento adurere, ut ex eo squama secedat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 2:1)
siquidem id vel paulo diutius eodem ferramento adurendum, vel radendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 2:8)
Qui radit haec, audacter imprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid, et maturius desinat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 3:1)
tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec siccum os ex toto fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION