라틴어 문장 검색

Productus ad bibendum cum foret a molis, In circum aequales ire conspexit suos, Ut grata ludis redderent certamina.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Equus quadrigalis in pistrinum venumdatus: Ferendum esse aequo animo quicquid acciderit.2)
dum sequitur Bacchas, Bacchae fugiuntque petuntque quadrupedem ferula dum malus urget eques, in caput aurito cecidit delapsus asello:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:379)
ut rudit a scabra turpis asella mola.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 59:1)
fert missos Vestae pura patella cibos, ecce coronatis panis dependet asellis, et velant scabras florida serta molas, sola prius furnis torrebant farra coloni ( et Fornacali sunt sua sacra deae):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권194)
inde focum observat pistor dominamque focorum, et quae pumiceas versat asella molas, praeteream referamne tuum, rubicunde Priape, dedecus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권196)
cessat opus, vacuae conticuere molae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권215)
bacchae satyrique sequuntur, quique senex ferula titubantes ebrius artus sustinet et pando non fortiter haeret asello.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:8)
nemo Cloacinae aut Eponae super astra deabus dat solium, quamvis olidam persolvat acerram sacrilegisque molam manibus rimetur et exta.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 370)
puerorum infantia primo errorem cum lacte bibit, gustaverat inter vagitus de farre molae, saxa inlita ceris viderat unguentoque lares umescere nigros.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권73)
"hac primum pueros pater imbuit arte, hanc genitore suo didicit puer ipse magistro, non aris, non farre molae victoria felix exorata venit:"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 28)
iamque Lupercales ferulae nudique petuntur discursus iuvenum;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2305)
aut quae Ianiculi mola muta quiescit?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2331)
sed enim infremit inque tyranni oculos sputa iacit, simulacra dehinc dissipat inpositamque molam turibulis pede prosubigit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.36)
summo pontis ab ardui sanctae plebis episcopus in praeceps fluvio datur suspensum laqueo gerens ingentis lapidem molae.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.6)
aetas prima crepantibus flevit sub ferulis.
(프루덴티우스, 머리말, 머리말5)

SEARCH

MENU NAVIGATION