라틴어 문장 검색

Cum Ecclesia vero sunt veneranda illa concilia principalia quibus Cristum interfuisse nemo fidelis dubitat, cum habeamus ipsum dixisse discipulis ascensurum in celum "Ecce ego vobiscum sum in omnibus diebus usque ad consummationem seculi", ut Matheus testatur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:25)
Perbrevi omnes ducis adjutores aut vulnerati, aut occisi sunt, Washingtonio excepto.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.74)
Ejus adjutores in exercitu, fidelesque amici circumstantes, illum, quasi vi, recedere coegerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.52)
haberes magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,hunc hominem velles si tradere:
(호라티우스의 풍자, 1권, 09장49)
"adiutor,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 6:4)
Etruscum mare Vulscorumque provinciam et reconditos curvorum litorum sinus, in quibus monachorum consistunt chori, vel proprio corpore vel transmissa per fideles ac sanctos viros munificentia circuibat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:25)
Hic si solus fuisset, quo adiutore superasset?
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 13:14)
Quem postquam propius famulae videre fideles, Non ultra gemitus tacitos incessere fata Permisere sibi, frustraque adtollere terra Semianimem conantur heram:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:34)
fida silentia sacris hinc, inquit, inventum est servare sacris fidele silentium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1122)
"neque enim potuerunt in ipsis bellis deos adiutores habere, adversus quos arma rapuerunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:16)
magna etiam discidia et plerumque iusta nasci, cum aliquid ab amicis quod rectum non esset postularetur, ut aut libidinis ministri aut adiutores essent ad iniuriam, quod qui recusarent, quamvis honeste id facerent, ius tamen amicitiae deserere arguerentur ab eis, quibus obsequi nollent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 45:1)
His adiutor contra patriam inventus est nemo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 54:9)
si satis erit hoc perceptum, in quo adiutores Stoicos optimos habemus, tantam vim esse virtutis, ut omnia, si ex altera parte ponantur, ne appareant quidem, cum omnia, quae illi commoda certe dicunt esse et sumenda et eligenda et praeposita - quae ita definiunt, ut satis magno aestimanda sint - , haec igitur cum ego tot nominibus a Stoicis appellata, partim novis et commenticiis, ut ista producta et 'reducta', partim idem significantibus - quid enim interest, expetas an eligas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 120:3)
Repetam vero, quamquam non mihi sed tibi hic venit adiutor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 17:6)
Quid didicerimus Cotta viderit, tu autem nolo existimes me adiutorem huic venisse sed auditorem, et quidem aecum, libero iudicio, nulla eius modi adstrictum necessitate, ut mihi velim nolim sit certa quaedam tuenda sententia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 17:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION