라틴어 문장 검색

mihi, ut in eius modi re tantoque bello, maximae curae est ut, quae copiis et opibus tenere vix possumus, ea mansuetudine et continentia nostra, sociorum fidelitate teneamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 3 2:5)
tu quoniam eo tempore mecum esse non potuisti, quo ego maxime operam et fidelitatem desideravi tuam, cave festines aut committas ut aut aeger aut hieme naviges.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 12 8:4)
si enim mihi Stati fidelitas est tantae voluptati, quanti esse in isto haec eadem bona debent additis litteris, [et] sermonibus humanitate, quae sunt his ipsis commodis potiora!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 16 2:1)
quibus in rebus etiam si fidelitas summa est, (quod prorsus credo quoniam tu ita iudicas), tamen species ipsa tam gratiosi liberti aut servi dignitatem habere nullam potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 3:4)
Gratias agimus liberalitati indulgentiaeque eius, et subinde castigamus crebris potiunculis risum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:16)
Gratias agere omnes indulgentiae coeperant domini, cum ille oblitus nugarum exemplar testamenti iussit afferri et totum a primo ad ultimum ingemescente familia recitavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:7)
mancipatum - ita vulgo ex moribus hominis loquebantur - foeda et insolita parentibus indulgentiae simulatione captabat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 2:2)
quo simplicius tibi confitebor, qua indulgentia meos tractem.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 1:2)
Cum affectum tuum erga fratris filiam cogito etiam materna indulgentia molliorem, intellego prius tibi quod est posterius nuntiandum, ut praesumpta laetitia sollicitudini locum non relinquat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 1:1)
Remitte aliquid adulescentiae ipsius, remitte lacrimis, remitte indulgentiae tuae.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 21 3:4)
Videor ergo summam voti mei consecutus, cum inter initia felicissimi principatus tui probaveris me ad peculiarem indulgentiam tuam pertinere;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 2 2:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Ut primum me, domine, indulgentia vestra promovit ad praefecturam aerarii Saturni, omnibus advocationibus, quibus alioqui numquam eram promiscue functus, renuntiavi, ut toto animo delegato mihi officio vacarem.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 3 A1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Indulgentia tua, imperator optime, quam plenissimam experior, hortatur me, ut audeam tibi etiam pro amicis obligari;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 41)
quibus singulis multum commendationis accessurum etiam ex meis precibus indulgentiae tuae credo.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 5:2)
cuius sollicitudini et studio tuae tantum indulgentiae beneficio referre gratiam parem possum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 5 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION