라틴어 문장 검색

Potuit fratrem occidere, qui non parcit parentibus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:15)
Sed a quo timebat occidi, qui solos parentes habebat in terris?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:4)
Potuit et parentes parricidas timere, qui docuerat parricidium posse committi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:7)
Potuerunt enim et parentes de filio discere, quod didicerunt posteri de parente.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:8)
Repulit enim eum a facie sua, et a parentibus abdicatum separatae habitationis quodam relegavit exsilio;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:6)
Capiti autem nostro a tergo cervix proxima, dextera laevaque brachia sunt, quae arcem imperialem tamquam fida tuentur custodia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:3)
Tunc enim pater cum filiis prius introivit, et filii cum parente, et postea uxor ejus, et filiorum ejus uxores, id est, non commiscetur sexus in introitu, commiscetur in egressu.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 3:8)
Unde etiam Romae vetus fuisse usus dicitur, ne filii cum parentibus et maxime puberes intrarent lavacrum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 2:5)
Ideo urbs venerabilis, post superbas efferatarum gentium cervices oppressas, latasque leges, fundamenta libertatis et retinacula sempiterna, velut frugi parens et prudens et dives, Caesaribus tamquam liberis suis regenda patrimonii iura permisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 5:1)
Ut in breve igitur conferam et ostendam qua ex causa omnes vos simul adesse volui, commilitones mei fidissimi, accipite aequis auribus quae succinctius explicabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 13:1)
Igitur paucis arcanorum praesentibus consciis, latenter cum imperatore sententia diu digesta, id sederat, ut nocte ventura, procul a conspectu militarium raptus, Ursicinus indemnatus occideretur, ut quondam Domitius Corbulo dicitur caesus, in colluvione illa Neroniani saeculi provinciarum fidus defensor et cautus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 5:1)
Causam enim probabilem ponebat in medio, multorum testimoniis claram, quod die quinto antequam infulas susciperet principatus, donatum stipendio militem Constanti nomine allocutus est, fortis esset et fidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 3:1)
Aditus a parentibus virginis raptae, eum qui violarat convictum relegari decrevit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 12:1)
Magistro enim armorum, ut credebatur, cessante consulto, industria vigili Caesarem obsessum apud Senonas diu barbaros reppulisse, apparitoremque fidum auctori suo quoad vixerit fore, obligata cervice sua spondebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 3:2)
Qui virginem omni remediorum solacio plene curatam, patri tutissime servans, cum a Mallio Prisco, imperatoris legato, munimentum quo claudebatur obsideri coepisset, defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superesset et violata, interfecta illa mox gladium in viscera sua compegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION