라틴어 문장 검색

Nam sicut praetexta magistratuum, ita bulla gestamen erat triumphantium, quam in triumpho prae se gerebant inclusis intra eam remediis quae crederent adversus invidiam valentissima.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 9:1)
Hinc deductus mos ut praetexta et bulla in usum puerorum nobilium usurparentur ad omen ac vota conciliandae virtutis ei similis cui primis in annis munera ista cesserunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 10:1)
Alii putant eundem Priscum, cum is statum civium sollertia providi principis ordinaret, cultum quoque ingenuorum puerorum inter praecipua duxisse, instituisseque ut patricii bulla aurea cum toga cui purpura praetexitur uterentur, dumtaxat illi quorum patres curulem gesserant magistratum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 11:1)
ex quo concessum ut libertinorum quoque filii, qui ex iusta dumtaxat matrefamilias nati fuissent, togam praetextam et lorum in collo pro bullae decore gestarent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 14:2)
eum, quod primus esset in hostico procreatus, Hostum Hostilium a matre vocitatum et eundem a Romulo bulla aurea ac praetextae insignibus honoratum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 16:3)
Nonnulli credunt ingenuis pueris attributum, ut cordis figuram in bulla ante pectus annecterent, quam inspicientes ita demum se homines cogitarent, si corde praestarent, togamque praetextam his additam, ut ex purpurae rubore ingenuitatis pudore regerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 17:1)
Quod totum Homericis filis texuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 9:1)
Inspecto hic utriusque filo quantam distantiam deprehendes?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 11:1)
et diu laboravit aetas secuta, ut magis huic molliore filo adquiesceretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 9:3)
Hic adsensi omnes Praetextato anteloquium detulerunt, orantes ut, cum ipse coepisset, ceteris ex filo consultationis eius interrogandi constitueretur exemplum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 2:1)
Quos non concordia mixti Adligat ulla tori, blandaque potentia formae, Traxerunt torti magica vertigine fili.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:18)
repetitaque fila sorores Tracturae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:40)
Et tibi dant Stygiae ius in sua fila sorores.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:73)
Candida Sidonio perlucent pectora filo, Quod Nilotis acus compressum pectine Serum Solvit, et extenso laxavit stamina velo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:23)
Ipsa tibi niveo trahet aurea pollice fila Et totam Phrixi Iulia nebit ovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, III4)

SEARCH

MENU NAVIGATION