라틴어 문장 검색

Post haec eadem fila, eaedemque acus ad cutem transferendae, similique ratione ei quoque parti sutura inicienda, semper ab interiore parte acubus uenientibus, semper inter manus traiectis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 5:5)
Membrana semper inter has uenas est, ac neque periculum adfert, et filo conprehensa illas abunde tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 4:2)
Vbi eae confirmatae sunt, exempto filo fibula additur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 5:8)
Ergo cum iam ad cicatricem uulnus intendit, extentis iacere feminibus et cruribus oportet, nisi tamen molles harenosiue calculi fuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 7:3)
extentisque cruribus femina talique inter se deligandi sunt, donec, qualis futura est, cicatrix sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 8:5)
- Oportet autem ante omnia resupinam mulierem transuerso lecto sic collocare, ut feminibus eius ipsius ilia conprimantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 1:4)
Tum conpressis in unum feminibus, illa conclaui collocanda est modicum calorem sine ullo perflatu habente.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 10:1)
unguenda femina et inguina et quicquid iuxta ulcus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 6:5)
Ac bis die, et ante curationem et post eam, ceruices ac femina liquido cerato perunguenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 7:1)
etenim per omnia femur umero, crus uero brachio simile est, adeo ut habitus quoque et decor alterius ex altero cognoscatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 25:5)
communia etiam quaedam umeris, bracchiis, feminibus, cruribus, digitis:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 1:2)
Si firmiores nerui sunt, ut in uiris robustis maximeque eorum feminibus et cruribus euenit, habenis quoque uel linteis fasceis utrimque capita articulorum deliganda, et per plures in diuersa ducenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 4:3)
Deinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascea, quam secundo loco posui, porrecto, si dexter umerus ducendus est dextro, si sinister sinistro brachio demissum inter femina eius, qui curatur, baculum tenet:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 13:1)
et a lateribus caua, per quae loris datis morae quaedam crus femurque, ut collocatum est, detineant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 19:5)
circa poplitem, si femur, usque ad coxam;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION