라틴어 문장 검색

Omne igitur os modo rectum, ut lignum in longitudinem finditur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 1:2)
Sunt vero plura ossa fere immobilia, vel dura, vel cartilaginosa, quae vel franguntur, vel forantur, vel colliduntur, vel finduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 7:1)
Haec quoque igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os, sed interior pars ejus, quae rara est, laedatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 2:3)
deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super accommodandae sunt, quae fissae circumpositaeque ossa in sua sede contineant:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 12:1)
flava minus presso finduntur vomere rura, nec vento sic vela tremunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:70)
nequiquam magna confligitur ira, quis melius vibrata puer vertigine molli membra rotet, verrat quis marmora crine supino?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:210)
quales Aonio Thebas de monte reversae Maenades infectis Pentheo sanguine thyrsis, cum patuit venatus atrox matrique rotatum conspexere caput, gressus caligine figunt et rabiem desisse dolent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:295)
tertia iam solito cervix mucrone rotetur tandem funereis finem positura tyrannis."
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:311)
hic rotat Haemonium praeduris viribus Oeten;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia44)
Ut sceptrum gessere manu membrisque rigentes aptavere togas, signum dat summus hiulca nube Pater gratamque facem per inane rotantes prospera vibrati tonuerunt omina nimbi.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:99)
hic semper lapsurae pondera terrae conatur rapido caeli fulcire rotatu accenditque diem praerupti turbine saxi.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:39)
mobile ponderibus descendat pegma reductis inque chori speciem spargentes ardua flammas scaena rotet varios et fingat Mulciber orbis per tabulas impune vagus pictaeque citato ludant igne trabes et non permissa morari fida per innocuas errent incendia turres.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:167)
quae scopulos tormenta rotant?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:79)
comitantur euntem Naides et socia stipant utrimque caterva, quae fontes, Crinise, tuos et saxa rotantem Pantagiam nomenque Gelam qui praebuit urbi concelebrant, quas pigra vado Camerina palustri, quas Arethusaei latices, quas advena nutrit Alpheus;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:31)
inmania findunt membra rotae pressaque Gigas cervice laborat Sicaniam cum Dite ferens temptatque moveri debilis et fessis serpentibus impedit axem:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:80)

SEARCH

MENU NAVIGATION