라틴어 문장 검색

disposuit Iudas armatos paratos locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid fieret; congruum colloquium fecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장22)
Atqui talia contuleramus arma quae nisi prior abiecisses inuicta te firmitate tuerentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:4)
Quid quod mollissimum quidque, sicuti medulla est, interiore semper sede reconditur, extra uero quadam ligni firmitate, ultimus autem cortex aduersum caeli intemperiem quasi mali patiens defensor opponitur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:9)
Nam cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit liquet imbecillitas mali, at si fragilitas clarescat mali boni firmitas nota est. Sed uti nostrae sententiae fides abundantior sit, alterutro calle procedam nunc hinc nunc inde proposita confirmans.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:5)
Quodsi supernae mentis haeserit firmitati, motu carens fati quoque supergreditur necessitatem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:5)
Ictum firmitas materiae sustinet, et quicquid incidit fastigio musculi elabitur.
(카이사르, 내란기, 2권 11:2)
idque congruum videtur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1328)
Est autem ῥυάσ (a ῥέω), vel forsan et ῥοιάσ (a ῥείω), quaelibet quorumcumque excrementorum corporis per meatus naturae congruos ejectio, quae scilicet invito aegroto oblinet.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1657)
carmina nec superis nec displicuere Tonanti, cum teneris nossent congrua vota modis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:3)
Hoc monitu pariter nascentia bella repressit et bello quaesivit opes legitque precantes auxilio mensus numerum, qui congruus esset nec gravis Italiae formidandusve regenti.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:151)
vetat ille domari innectitque moras et congrua tempora differt.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:164)
Felix arbitrii princeps, qui congrua mundo iudicat et primus censet, quod cernimus omnes.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:51)
nam minus interit, cum et calorem et frigus, ceterasque tempestates propter firmitatem facilius sustineat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 3:1)
Id non solum ad speciem plurimum refert, sed ad firmitatem et ubertatem,perpetuitatemque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 2:1)
cautumque in posterum senatus consulto ne quis gladiatorium munus ederet cui minor quadringentorum milium res neve amphitheatrum imponeretur nisi solo firmitatis spectatae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 63장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION