라틴어 문장 검색

neque est ulla temperatior oratio quam illa, in qua asperitas contentionis oratoris ipsius humanitate conditur, remissio autem lenitatis quadam gravitate et contentione firmatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 212:3)
Gravitatem Africanus, lenitatem Laelius, asperitatem Galba, profluens quiddam habuit Carbo et canorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 28:5)
Qua re cum sit quaedam certa vox Romani generis urbisque propria, in qua nihil offendi, nihil displicere, nihil animadverti possit, nihil sonare aut olere peregrinum, hanc sequamur neque solum rusticam asperitatem, sed etiam peregrinam insolentiam fugere discamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 44:1)
Haec constitutio primum habet aequabilitatem quandam magnam, qua carere diutius vix possunt liberi, deinde firmitudinem, quod et illa prima facile in contraria vitia convertuntur, ut existat ex rege dominus, ex optimatibus factio, ex populo turba et confusio, quodque ipsa genera generibus saepe conmutantur novis, hoc in hac iuncta moderateque permixta conformatione rei publicae non ferme sine magnis principum vitiis evenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 114:3)
per enim magni aestimo tibi firmitudinem animi nostri et factum nostrum probari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:2)
quibuscum tu de hoc ipso conloquare velim et ad me quid tibi responderint scribas, non quod ab isto salus data quicquam habitura sit firmitudinis, sed tamen aliquid consuli et prospici poterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 14 4:3)
ad consolandum autem cum illa valent, quae eleganter copioseque conlegisti, tum nihil plus quam quod firmitudinem gravitatemque animi tui perspexi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 13 3:1)
tu cura ut cum firmitudine te animi tum etiam spe optima sustentes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 16:3)
Ex usu dicunt et e re publica, quod in altero vocalis excipiebat, in altero esset asperitas, nisi litteram sustulisses, ut exegit, edixit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 47장 2:7)
Immo vero ista sequamur asperitatemque fugiamus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 2:3)
His sectionibus annuli omnes quamminimi asperitatem & vim attritus mutui aut non mutabunt aut mutabunt aequaliter.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 18:4)
ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studii tempus eriperet;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 15:2)
Mira illius asperitas, mira felicitas horum:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 6:1)
illius asperitas, qui numero civium excidit, quem socium etiam in liberis habuit;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 6:2)
absit superbia asperitas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION