라틴어 문장 검색

et dum rex ad alia intendit, magnum sibi et regno malum accrescere fecit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVI 56:2)
satis ut puto crinium crimen, quod illi quasi capitale intenderunt, refutatur.
(아풀레이우스, 변명 4:18)
igitur cum ad inspiciendum mulier aegra curationis gratia ad me perducta sit atque hoc et medici confessione qui adduxit ad me et mea ratiocinatione recte factum esse conueniat, aut constituant magi et malefici hominis esse morbis mederi, aut si hoc dicere non audent, fateantur se in puero et muliere caducis uanas et prorsus caducas calumnias intendisse.
(아풀레이우스, 변명 49:11)
lector intende;
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:11)
"Spectata denique sed, oro, sollicitis animis intendite, quorsum furiosae libidinis proruperint impetus."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:15)
"Ergo igitur imperiis istis meis animum intende sollicitum."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:7)
Huius igitur mentem et opera misericordiae quoniam deus nullo modo desereret, apparuit illi in somnis conspicuus iuvenis et dignus intendi eique dixit:
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 3:3)
qui vobis intendit, referat quod modum vel vires eius excedit.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 15:3)
Sed sic est, ut a vulgo dicitur, canere tibia solitum qui pone eum loquentem staret, et variis modis tum demulcere animum actionemque eius, tum intendere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 12:1)
In his enim verbis omnibus litterae seu spiritus istius nulla ratio visa est, nisi ut firmitas et vigor vocis quasi quibusdam nervis additis intenderetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, III 5:1)
Sed ubi apparuit ad eam verrucam occupandam iter intendere, mittit adversum illos imperator Carthaginiensis peditatum equitatumque quos in exercitu viros habuit strenuissimos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 15:1)
De natura quarundam quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 1:1)
Quaerimus igitur in obicibus o littera qua ratione intendatur, cum id vocabulum factum sit a verbo obiicio et nequaquam simile sit quod a verbo moveo motus o littera longa dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 11:1)
In atras, inquit, et profundas tenebras eum claudebant ac diu post, ubi erat visus sol ardentissimus, repente educebant et adversus ictus solis oppositum continebant atque intendere in caelum oculos cogebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IV 4:1)
' Respondi, inquit, ego 'putum' esse 'valde purum,' sicut novum ' novicium' dicimus et proprium ' propicium,' augere atque intendere volentes ' novi' et ' proprii' significationem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, V 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION