라틴어 문장 검색

Nam rectus truncus similem sui medullam gerit, per quam velut quodam itinere sine flexu atque impedimento facilius terrae matris alimenta meant et ad summum perveniunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 2:2)
at quae curvaesunt et distortae, non aequaliter alliduntur inhibentibus nodis, et ipso flexu cursum terreni umoris veluti salebris retardante.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 2:3)
quae a flexu procurrit, scalprum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 1:3)
Epicharmus autem Syracusanus, qui pecudum medicinas diligentissime conscripsit, affirmat pugnacem arietem mitigari terebra secundum auriculas foratis cornibus, qua curvantur in flexum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 6:1)
Hos autem meatus fieri censemus per imam consepti partem, si loci situs ita competit, ut in solo piscinae posita libella septem pedibus sublimius esse maris aequor ostendat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 3:3)
et primam adulto curam sepeliendi patris, neque id temere sed sublato murrae pondere temptatoque per longum iter, ubi par oneri, par meatui sit, subire patrium corpus inque Solis aram perferre atque adolere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장11)
et vocante Carene promptasque res ostentante, si citi advenissent, non comminus Mesopotamiam, sed flexu Armeniam petivit, id temporis importunam, quia hiems occipiebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 12장8)
quippe Byzantium fertili solo, fecundo mari, quia vis piscium immensa Pontum erumpens et obliquis subter undas saxis exterrita omisso alterius litoris flexu hos ad portus defertur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 63장3)
neque fletu et lacrimis auxilium eius orantium flexus est quin daret profectionis signum et comitantis in partem agminis acciperet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 33장3)
valetudo ex eo coniectabatur quod in se tumescentibus paulatim faucibus et impedito meatu spiritum finiebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 51장2)
postremo flexus genu et coetum illum manu veneratus sententias iudicum opperiebatur ficto pavore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 4장4)
Rhenus, Raeticarum Alpium inaccesso ac praecipiti vertice ortus, modico flexu in occidentem versus septentrionali Oceano miscetur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 1장 2:1)
Danubius molli et clementer edito montis Abnobae iugo effusus plures populos adit, donec in Ponticum mare sex meatibus erumpat;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 1장 3:1)
in rectum aut uno flexu dextros agunt, ita coniuncto orbe ut nemo posterior sit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 3:4)
in septentrionem ingenti flexu recedit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 35장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION