라틴어 문장 검색

In quibus vix a vera degenerantibus essentia, sub picturae ingenio flores amoenabantur umbratiles.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:176)
Vultu florigero flos aquileius Florum praenituit lucifer omnium, Vernalisque loquens temporis oti Stellabat violae flosculus arbuta, Picturae facies plena favoribus:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:4)
Hae sunt veris opes, et sua pallia, Telluris species, et sua sidera, Quae pictura suis artibus edidit, [0439C] Flores effigians arte sophistica.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:6)
His florum tunicis prata virentibus Veris nobilitat gratia prodigi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:7)
aliquando florum foliis liliabant albentibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:28)
Grandine perfusus florum, pluit ille ligustrum, [0441B] Et pratis horum jussit inesse nives.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:2)
Quo dum major inest virtus infantia florum, Altius emergens, matre recedit humo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:7)
Quo vexilla gerens aetatis amygdalus ortum [0441C] Praedicat, et veris gaudia flore vocat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:10)
Jam flori parvo Juno dedit ubera roris, Quo primum partus lactet alumna suos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:13)
Cujus ad nutum juvenescit orbis, Silva crispatur folii capillo, Et tua florum tunicata veste, [0448A] Terra superbit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:9)
Terra enim nunc brumali albescit [0449C] canitie, nunc florum crinitur caesaria.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:24)
qui Florae florem in vitia efflorando [0450A] deflorant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:37)
nunc Bacchum et rosarum connubio gloriantem, nunc floris alterius fragrantiam respirantem, nunc hyssopi consortio sibi quoddam privilegium arrogantem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:8)
«Viri Christianissimi, et qui estis flos electus Galliae, qui modo sit utilius in consilio, videre nescio, nisi ut spem in nomine Domini Jesu habentes, illis ex improviso occurratis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:7)
verni menses processerunt quando sata, fruges, vineae et omnis spes anni in florem et fructus parturiunt, et messem adfuturam in proximo promittunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION