라틴어 문장 검색

quare etiam tellure nova caeloque recenti talia qui fingit potuisse animalia gigni, nixus in hoc uno novitatis nomine inani, multa licet simili ratione effutiat ore, aurea tum dicat per terras flumina vulgo fluxisse et gemmis florere arbusta suësse aut hominem tanto membrorum esse impete natum, trans maria alta pedum nisus ut ponere posset et manibus totum circum se vertere caelum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:10)
Haec autem, ut ex Appennino fluminum, sic ex communi sapientiae iugo sunt doctrinarum facta divortia, ut philosophi tamquam in superum mare [Ionium] defluerent Graecum quoddam et portuosum, oratores autem in inferum hoc, Tuscum et barbarum, scopulosum atque infestum laberentur, in quo etiam ipse Ulixes errasset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 69:1)
ex hoc in modum fluminis aestuarium emergit, quod vice alterna, prout aestus aut repressit aut impulit, nunc infertur mari, nunc redditur stagno.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 2:3)
Addidit et fontes et stagna inmensa lacusque fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, in mare perveniunt partim campoque recepta liberioris aquae pro ripis litora pulsant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 9:3)
Illud tamen sciendum est, inter has nationes paene ob asperitatem nimiam inaccessas homines esse quosdam mites et pios, ut Iaxartae sunt et Galactophagi, quorum meminit vates Homerus in hoc versu glaktofa/gwn )Abi/wn te dikaiota/twn Inter flumina vero multa, quae per has terras vel potioribus iungit natura, vel lapsu ipso trahit in mare, Rhymmus celebris est et Iaxartes, et Daicus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 62:2)
Principio mare mirantur non reddere maius naturam, quo sit tantus decursus aquarum, omnia quo veniant ex omni flumina parte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:1)
sane de hoc Vesulo quidam duo flumina, Rhodanum et Padum, nasci dicunt, quorum unus, id est Rhodanus, in Tyrrhenum mare, alter, id est Padus, in Adriaticum fluit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7095)
Nam et oracula dubia legimus, quae non nisi casus discrevere postremi, ut fidem vaticinii Delphici, quae post Halyn flumen transmissum, maximum regnum deiecturum praedixerat Croesum, et aliam quae Atheniensibus ad certandum contra Medos oblique destinaverat mare, sortemque his posteriorem, veram quidem, sed non minus ambiguam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 9:1)
nec mirandum duas eum posuisse conparationes, cum et in secundo hoc fecerit, ut in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit, aut rapidus montano flumine torrens, et in georgicis tres ponat conparationes, ut frigidus ut quondam silvis inmurmurat auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5952)
Ne igitur orae maritimae spatia alluentia Persidos extremitates per minutias demonstrantes, a proposito longius aberremus, id sufficiet dici, quod mare praetentum a Caspiis montibus per borium latus ad usque memoratas angustias, novem milium stadiorum, australe vero ab ostiis Nili fluminis ad usque principia Carmanorum, quattuordecim milium stadiorum numero definitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 74:1)
Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo mulcet aquas rector pelagi supraque profundum exstantem atque umeros innato murice tectum caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti inspirare iubet fluctusque et flumina signo iam revocare dato.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:6)
sunt igitur venti ni mirum corpora caeca, quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli verrunt ac subito vexantia turbine raptant, nec ratione fluunt alia stragemque propagant et cum mollis aquae fertur natura repente flumine abundanti, quam largis imbribus auget montibus ex altis magnus decursus aquai fragmina coniciens silvarum arbustaque tota, nec validi possunt pontes venientis aquai vim subitam tolerare:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:12)
Conveniunt illuc popularia flumina primum, nescia, gratentur consolenturne parentem, populifer Sperchios et inrequietus Enipeus Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas, moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos, in mare deducunt fessas erroribus undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 59:6)
Batnae municipium in Anthemusia Macedonum manu priscorum, ab Euphrate flumine brevi spatio disparatur, refertum mercatoribus opulentis, ubi annua sollemnitate prope Septembris initium mensis, ad nundinas magna promiscuae fortunae convenit , ad commercanda quae Indi mittunt et Seres, aliaque plurima vehi terra marique consueta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장 3:1)
Iamque domum mirans genetricis et umida regna speluncisque lacus clausos lucosque sonantes ibat et ingenti motu stupefactus aquarum omnia sub magna labentia flumina terra spectabat diversa locis, Phasimque Lycumque et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus unde pater Tiberinus et unde Aniena fluenta saxosusque sonans Hypanis Mysusque Caicus, et gemina auratus taurino cornua vultu Eridanus, quo non alius per pinguia culta in mare purpureum violentior effluit amnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION