라틴어 문장 검색

noctu dieque fluxi et amoena litorum personantes, in ministerium luxus dispersis militibus, de bello tantum inter convivia loquebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 76장4)
simul ex inopia proditio et fluxa servitiorum fides ac fortuita belli sperabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장14)
usum enim lato clauo ad manus fimbriato nec umquam aliter quam ut super eum cingeretur, et quidem fluxiore cinctura;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 45장 3:2)
nam Drusus fluxioris remissiorisque uitae erat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 1:2)
infans autem relictus a patre ac per omne fere pueritiae atque adulescentiae tempus uariis et tenacibus morbis conflictatus est, adeo ut animo simul et corpore hebetato ne progressa quidem aetate ulli publico priuatoque muneri habilis existimaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 2장 1:6)
Et nos gaudium expectatum videbimus, qui diu pernoctitavimus in deserto, quoniam Titan exorietur pacificus, et iustitia, sine sole quasi eliotropium hebetata, cum primum iubar ille vibraverit, revirescet.
(단테 알리기에리, Epistolae 25:4)
partim quod fluxum pertusumque esse videbat, ut nulla posset ratione explerier umquam, partim quod taetro quasi conspurcare sapore omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 1:4)
Nam ideo omnes dexterae partes validiores sunt et debiliores sinistrae, quia has regit calor visceris sui, illae contagione frigoris sinistra optinentis hebetantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 21:1)
Est enim natura siccus et calidus, et fluxum quidem corporis calore contrahit, humorem vero siccitate vel coercet vel exorbet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 5:2)
Balteus haud fluxos gemmis adstrinxit amictus, Colla monile decens, humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:21)
Quique bibunt tenera dulces ab arundine succos, Et qui tingentes croceo medicamine crinem Fluxa coloratis adstringunt carbasa gemmis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:34)
Illic et laxas vestes, et fluxa virorum Velamenta vides.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:23)
Spadone cum sis eviratior fluxo, Et concubino mollior Celaenaeo, Quem sectus ululat matris entheae Gallus, Theatra loqueris et gradus et edicta, Trabeasque et Idus fibulasque censusque, Et pumicata pauperes manu monstras.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLI1)
Inguina torquati tardant hebetantque palumbi:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXVII Palumbi1)
omnem tibi nubem eripiam, quae umida circum caligat et mortales hebetat visus tuenti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6044)

SEARCH

MENU NAVIGATION