라틴어 문장 검색

Festinandum ceteris videbatur antequam cresceret invalida adhuc coniuratio paucorum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장1)
vestra virtus expectatur, apud quos omne honestis consiliis robur et sine quibus quamvis egregia invalida sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장4)
primores senatus aetate invalidi et longa pace desides, segnis et oblita bellorum nobilitas, ignarus militiae eques, quanto magis occultare et abdere pavorem nitebantur, manifestius pavidi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장5)
densum legionum agmen, sparsa auxiliorum manus altiora murorum sagittis aut saxis incessere, neglecta aut aevo fluxa comminus adgredi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장2)
iam Germanos, quod genus militum apud hostis atrocissimum sit, tracto in aestatem bello, fluxis corporibus, mutationem soli caelique haud toleraturos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장8)
fluxam per discordias militum fidem et periculum ex singulis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 75장3)
lentum et rarum agmen, fluxa arma, segnes equi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장5)
postquam merces proditionis aut bellum ostendebatur, fluxa, ut est barbaris, fide pactus Aniceti exitium perfugas tradidit, belloque servili finis impositus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장5)
Haudquaquam erecto animo eas voces accipiebat, invalidus senecta;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장1)
noctu dieque fluxi et amoena litorum personantes, in ministerium luxus dispersis militibus, de bello tantum inter convivia loquebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 76장4)
iussu Vitellii Batavorum iuventus ad dilectum vocabatur, quem suapte natura gravem onerabant ministri avaritia ac luxu, senes aut invalidos conquirendo, quos pretio dimitterent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장2)
simul ex inopia proditio et fluxa servitiorum fides ac fortuita belli sperabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장14)
Flaccus interim cognito castrorum obsidio et missis per Gallias qui auxilia concirent, lectos e legionibus Dillio Voculae duoetvicensimae legionis legato tradit, ut quam maximis per ripam itineribus celeraret, ipse navibus invalidus corpore, invisus militibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 24장1)
namque et Civilis illuc intenderat, non invalidus, flagrantissima cohortium suarum integra, quae e Chaucis Frisiisque composita Tolbiaci in finibus Agrippinensium agebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장5)
tum Iudaei Macedonibus invalidis, Parthis nondum adultis (et Romani procul erant), sibi ipsi reges imposuere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 8장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION