라틴어 문장 검색

Qui autem, inquit, fieri potest, ut aeternum aput inferos sedeat, quem supra cum is nominat qui descenderint illuc atque inde rursum evaserint, praesertim cum ita sit fabula de Theseo, atque si Hercules eum evellerit e petra et in lucem ad superos ?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 14:1)
Sed postea, cancellarium solum ad se vocans, iussit eum tali stilo verba facere quae convenirent tractui, qui in foderis rupuram destiturus foret, utque ante omnia caveret ne ullo modo expeditionem in Italiam averteret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 22:13)
Atque priora illa duo Idolorum genera aegre, postrema vero haec nullo modo, evelli possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:1)
unde illi vineae fodiendae diligenter incubuerunt, et aurum quidem nullum repertum, sed vindemia ex ea cultura facta est uberior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:10)
Itaque videtur calor fieri per conflictum, cum aquae fortes penetrant et fodiunt et divellunt partes corporis, et corpora ipsa resistunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 122:6)
Vindicta agrestis quaedam iusticia est quae, quo magis humana natura serpit, eo fortius legibus severis est evellenda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:2)
Itaque sedulo et tempestive illas irriget, has evellat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:22)
COTIBVS in duris fodiens rudis incola ruris, Cespite sub lauri uas plenum repperit auri;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, II. De agricola, qui thesaurum inuenit 3:1)
Quisquis enim fodit foueam, quem subdolus odit, Atque repentinam parat huic inferre ruinam, Iuxta psalmistam foueam prius incidit istam, Per quam punitum constat scelus ante cupitum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:20)
CVM duo uicini foderent secus arua Ticini, His auri plenum casus patefaecit aenum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:1)
Et plantabo eos super humum suam, et non evellentur ultra de terra sua, quam dedi eis ", dicit Dominus Deus tuus.
(불가타 성경, 아모스서, 9장15)
et evellam palos tuos de medio tui et conteram idola tua.
(불가타 성경, 미카서, 5장13)
Pretiosa pericula fodit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 30:1)
— Quotiens, ait, aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis quam quod intendebatur obtingit casus uocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus inueniat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:12)
Nam nisi cultor agri humum foderet, nisi eo loci pecuniam suam depositor obruisset, aurum non esset inuentum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION