라틴어 문장 검색

holeribusque et praeterea vomitu utendum, per quae cum carne callus quoque extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장171)
Ubi his tumor extenuatus est, rursus ad ordinem vitae revertendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장173)
quoque in eo plus usus superest, eo minus id extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장25)
Tenuis uero homo inplere se debet, plenus extenuare;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 14:1)
Extenuat corpus aqua calida, si quis in ea descendit, magisque si salsa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 16:1)
cuiue alterutro modo se prompsit, cum iam longo morbo corpus eius esset extenuatum et adfectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 8:5)
si cibi cupiditas est, si uenter medicamentis mouetur, si per se excernit mollia et figurata, si extenuatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 9:1)
Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt, aut si sub his extenuato iam corpore subito nigra aluus profluxit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 31:1)
Fomenta quoque calida sunt milium, sal, harena, quidlibet eorum calfactum et in linteum coniectum:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 9:1)
Extenuant eandem omnia salsa, atque acria atque acida.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 23장 1:2)
At si neque inflammatio neque febris sed tantum praecordiorum dolor est, protinus calidis et siccis fomentis uti licet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 3:6)
admouenda partibus is, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta sic, ne statim uehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 1:5)
Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est, antequam inhorrescere possit, operiatur, fomentisque, sed protinus ualidioribus, totum corpus circumdet maximeque inuolutis extinctis testis et titionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 4:5)
Commodum est etiam lino cotidie uentrem metiri et, qua conprehendit aluum, notam imponere, posteroque die uidere, plenius corpus sit an extenuetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:3)
id enim, quod extenuatur, medicinam sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION