라틴어 문장 검색

"O si tantam suspitionis causam emuli mei in me reperirent, quanta me detractione opprimerent!
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:9)
Putabam tamen in hoc mihi magis quam illi divinam misericordiam propitiam fuisse, ut quod ille minus provide creditur egisse atque inde non modicum crimen incurrisse, id aliena culpa in me ageret, ut ad simile opus me liberum prepararet, ac tanto minore pena quanto breviore ac subita, ut oppressus /f.16va/ sompno cum mihi manus inicerent nichil pene fere sentirem;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:16)
Quandoque horum indomitam rebellionem per excommunicationem cohercens, quosdam eorum, quos magis formidabam, ad hoc compuli ut fide sua seu sacramento publice mihi promitterent se ulterius ab abbatia penitus recessuros, nec me amplius in aliquo inquietaturos.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 7:1)
Philosophi qui vocantur, si qua forte et fidei nostrae accommodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed etiam ab eis tanquam injustis possessoribus, in usum nostrum vindicanda.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:16)
Sin sese immodicum attollens argenteus humor, Et nimium oppressus, contendat ad ardua vitri, Jam sitiunt herbae, jam succos flamma feraces Excoquit, et languent consumto prata virore.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:14)
Amicos autem eos solos dicimus, quibus cor nostrum, et quidquid in illo est, committere non formidamus;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:22)
Et illis quoque gerendus est mos, quorum vel optamus beneficia, vel maleficia formidamus.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:2)
Quid igitur iucundius, quam ita unire animum animo, et unum efficere e duobus, ut nulla iactantia timeatur, nulla formidetur suspicio;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:1)
Videtis quomodo virtutes auferre nituntur e mundo, qui comitem illarum sollicitudinem e medio tollere non formidant.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:38)
Sic sopor inuasit uigilem, sic somnus adulter Oppressit Fronesis animum, sompnoque soporans Extasis ipsa suo, mentem dormire coegit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:2)
Cur alios humiles paupertas cogit, egenos Opprimit et solum lacrimis saciatur egestas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:10)
meae meditationis interventu aequor terrae firmis amicitiae nexibus glutinatum, conjuratae fidei sacramentum sorori violare non audens, ultra diffinitae [0449B] evagationis terminum, in terrae domicilia evagari formidat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:17)
et sic in virtute magna oppressos [0397C] universos in fugam verterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:9)
Sed magna virorum inundatione et conamine juxta muros applicata, non aequo subsedit aggere, [0428D] non recto impulsu aut aequo conductu moderata, et sic trabes, postes, universaeque ligaturae contritae, viros in ea latentes in momento oppresserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 60:3)
alii sagittis et corneo arcu plurimos interimebant, alii saxorum laesione [0430C] secus muros et turrim laborantes opprimebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 66:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION