라틴어 문장 검색

quem pellis aenis in plumam squamis auro conserta tegebat catafractum eum fuisse significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7701)
undantem ruptis fornacibus aetnam malum enim omen est, quando non fumi, sed flammarum egerit globos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4721)
bestiarum autem terrenae sunt aliae, partim aquatiles, aliae quasi ancipites in utraque sede viventes, sunt quaedam etiam quae igne nasci putentur appareantque in ardentibus fornacibus saepe volitantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 103:5)
nam fratres inter aenos somnia pituita qui purgatissima mittunt praecipui sunto sitque illis aurea barba, aurum vasa Numae Saturniaque impulit aera Vestalesque urnas et Tuscum fictile mutat.
(페르시우스, 풍자, satire 249)
mei coci etiam vitulos aeno coctos solent facere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:21)
Dicto citius de vicinia gallus allatus est, quem Trimalchio occidi iussit, ut aeno coctus fieret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:7)
Igitur fornaci pariter duo signa intulit;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Prometheus et Dolus: De veritate et mendacio.8)
facta dea est Fornax:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권332)
laeti Fornace coloni orant, ut fruges temperet illa suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권333)
tunc cantata ligat cum fusco licia plumbo et septem nigras versat in ore fabas, quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena, obsutum maenae torret in igne caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권358)
hanc cole, qui maculas laesis de vestibus aufers, hanc cole, velleribus quisquis aena paras;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권529)
Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem adspicit accensum nec tantos sustinet aestus, ferventesque auras velut e fornace profunda ore trahit currusque suos candescere sentit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:1)
Illic et Tyrium quae purpura sensit aenum texitur et tenues parvi discriminis umbrae, qualis ab imbre solet percussis solibus arcus inficere ingenti longum curvamine caelum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:4)
Pars inde cavis exsultat aenis, pars veribus stridunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 48:6)
utque solent pleni resonare camini, aut ubi terrena silices fornace soluti concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum, pectora sic intus clausas volventia flammas gutturaque usta sonant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION