라틴어 문장 검색

et hoc qui dicit ipse fortassis pater est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 24:12)
Miserrime senex, aliquis fortassis ex seruis tuis felicius seruit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 7:5)
Memini itaque me a Severo Cassio quaerere, quid esset cur in declamationibus eloquentia illi sua non responderet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 1:3)
Sed quaerenti mihi quare in declamationibus impar sibi esset, haec aiebat:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 8:1)
huius enim declamationes ediscunt, illius orationes non legunt nisi eas quibus Cestius rescripsit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 15:5)
Hanc, inquit, tibi fabellam retuli, ut scires in declamationibus tantum non aliud genus hominum esse.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 18:1)
redimebat tamen uitia uirtutibus et plus habebat quod laudares quam cui ignosceres, sicuti in ea in qua fleuit declamatione.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 11:5)
Miserrime senex, aliquis fortassis ex seruis tuis felicius seruit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.38)
at quod, deus magne, quantumque opus illud est, materia clausum declamatione conspicuum, pro-positione obstructum disputatione reseratum, et quamquam propter hamata syllogismorum puncta tribulosum, vernantis tamen eloquii flore monitum!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 2:3)
sepone pauxillulum conclamatissimas declamationes, quas oris regii vice conficis, quibus ipse rex inclitus modo corda terrificat gentium transmarinarum, modo de superiore cum barbaris ad Vachalin trementibus foedus victor innodat, modo per promotae limitem sortis ut populos sub armis, sic frenat arma sub legibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 3:3)
Arpinas modo quem tonante lingua ditat, nunc stilus aut Maronianus aut quo tu Latium beas, Horati, Alcaeo melior lyristes ipso, et nunc inflat epos tragoediarum, nunc comoedia temperat iocosa, nunc flammant satirae et tyrannicarum declamatio controversiarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:12)
nec refert), postquam Remos advenerat, scribam tuum sive bybliopolam pretio fors fuat officione demeritum copiosissimo velis nolis declamationum tuarum schedio emunxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 1:2)
casusne suos ferat ipsa parenti seque simul iuvenemque premat, fortassis acerbas hausurum poenas?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권279)
Fortassis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4193)
Fortassis tu auri dempsisti parum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 424)

SEARCH

MENU NAVIGATION