라틴어 문장 검색

illic et cantant, quicquid didicere theatris, et iactant faciles ad sua verba manus et ducunt posito duras cratere choreas, cultaque diffusis saltat amica comis, cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi, et fortunatos obvia turba vocat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권350)
"Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audis rem fortunatis ante fuisse viris, quae fuerit mihi forma, grave est narrare modestae sed generum matri repperit illa deum."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권108)
Neve mali causae spatium per latius errent, germanam ante oculos fortunatumque sororis coniugium pulchraque deum sub imagine ponit, cunctaque magna facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:4)
Puer o dignissime credi esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido, sive es mortalis, qui te genuere, beati, et frater felix, et fortunata profecto, siqua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 31:2)
At vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen, fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis fortunata fuit nec polluit ora cruore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 11:1)
"tunc fortunata satis, si vel reges saperent vel regnarent sapientes."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권30)
et, quod fortunatum isti putant, Uxorem numquam habui.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 113)
Sed Demea hoc tu facito, cum animo cogites Quam vos facillime agitis, quam estis maxime Potentes, dites, fortunati, nobiles, Tam maxime vos aequo animo aequa noscere Oportet, si vos vultis perhiberi probos.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 4109)
fortunatus qui istoc animo sies.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 3104)
Qui mihi nunc uno digitulo fores aperis fortunatus Nae tu istas faxo calcibus saepe insultabis frustra.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 2119)
O fortunatum istum eunuchum qui quidem in hanc detur domum!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3216)
Quid si nunc tute fortunatus fias?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3227)
O populares, ecquis me hodie vivit fortunatior?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 87)
Si haec sunt, Clinia, Vera, ita uti credo, quis te est fortunatior?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 3107)
Edepol te, mea Antiphila, laudo et fortunatam iudico, Id quum studuisti, isti formae ut mores consimiles forent:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 46)

SEARCH

MENU NAVIGATION