라틴어 문장 검색

Ergo ubi praeclusae voci laxata remisit frena dolor, notas oculis umentibus Alpes adspicit et nimium diversi stamine fati praesentes reditus fortunatosque revolvit ingressus:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:108)
Neque enim roganti, quid agatur intus, respondere seni dignantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 9:3)
An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium, profuso tamen patrimonio, mercari?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 10:1)
'Mox deinde, ut apti veniamus ad ganeas, cotidianam cruditatem Laconicis excoquimus et exusto sudore sitim quaerimus noctesque libidinibus et ebrietatibus, dies ludo vel somno consumimus, ac nosmet ipsos ducimus fortunatos, quod " nec orientem solem videmus nec occidentem."
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 16:1)
At qui pastinationis impensam reformidant, sed aliqua tamen parte pastinationem imitari student, paribus alternis omissis spatiis senum pedum latitudinis sulcos dirigunt,fodiuntque et exaltant in tres pedes, ac per latera fossarum vitem vel malleolum disponunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 4:3)
Nerone tertium consule simul iniit consulatum Valerius Messala, cuius proavum, oratorem Corvinum, divo Augusto, abavo Neronis, collegam in eo magistratu fuisse pauci iam senum meminerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 34장1)
sed initium detegendae saevitiae praebuit interversis patroni rebus ad accusandum transgrediens Fortunatus libertus, adscito Claudio Demiano, quem ob flagitia vinctum a Vetere Asiae pro consule exolvit Nero in praemium accusationis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장2)
si conventionis paeniteat, non se, quem perfidia deceperit, ferro peteret, non filium Vespasiani vix puberem - quantum occisis uno sene et uno iuvene profici?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장10)
occiso Caesare cum res publica penes Brutos videretur esse et Cassium ac tota civitas se ad eos convertisset, sic M. Bruto usus est, ut nullo ille adulescens aequali familiarius quam hoc sene, neque solum eum principem consilii haberet, sed etiam in convictu.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 8장 1:2)
parabat et ad Caspias portas expeditionem conscripta ex Italicis senum pedum tironibus noua legione, quam Magni Alexandri phalanga appellabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 19장 2:2)
cumque exterritus luce prima ad expiandum somnium, praemissis qui rem diuinam appararent, Tusculum excucurrisset, nihil inuenit praeter tepidam in ara fauillam atratumque iuxta senem in catino uitreo t[h]us tenentem et in calice fictili merum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 2:4)
Quidam natura cupidissimum tradunt, idque exprobratum ei a sene bubulco, qui negata[m] sibi gratuita[m] libertate[m], quam imperium ade[m]ptum suppliciter orabat, proclamauerit, uulpem pilum mutare, non mores.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 16장 3:1)
E proximis vero itineri vicis ululatus senum feminarumque exaudiebantur barbaro ritu Dareum adhuc regem clamantium.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 17:1)
"quid mirum et fortunatos semper parem quaerere?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 12:8)
Vivamus, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 51)

SEARCH

MENU NAVIGATION