라틴어 문장 검색

nunc quoniam ita accidit ut neque praetores suis opibus neque nos nostro studio, quicquam proficere possemus, est omnino difficile non graviter id ferre, sed tamen nostros animos maximis in rebus et gerendis et sustinendis exercitatos frangi et debilitari molestia non oportet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 2:1)
homo petulans et audax [Vatinius] valde perturbatus debilitatusque discessit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 1:6)
nam quid est quod animum meum frangere aut debilitare possit, cuius ipsam calamitatem non modo nullius delicti, sed etiam divinorum in rem publicam beneficiorum testem esse videatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장2)
quae quo plura sunt, C. Aquili, eo te et hos qui tibi in consilio sunt meliore mente nostra verba audire oportebit, ut multis incommodis veritas debilitata tandem aequitate talium virorum recreetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 4:4)
nam dum tibi turpe nec dignum viro videbitur gemere, eiulare, lamentari, frangi, debilitari dolore, dum honestas, dum dignitas, dum decus aderit, tuque in ea intuens te continebis, cedet profecto virtuti dolor et animi inductione languescet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:2)
inportant enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:4)
Quid autem est non miserius solum, sed foedius etiam et deformius quam aegritudine quis adflictus debilitatus iacens?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:3)
equidem eos casus, in quibus me fortuna vehementer exercuit, mecum ipse considerans huic incipio sententiae diffidere interdum et humani generis imbecillitatem fragilitatemque extimescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 3:1)
is ardentis faces intentat, is fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam se debilitaturum minatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 76:7)
Unde accidit ut ii qui sedentes agunt, quamvis illis maxima ex parte supersint eadem illa quae stantibus, tamen hoc quod sedent quasi debilitentur et deprimantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 3:1)
Quod me recordantem fragilitatis humanae miseratio subit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 10:3)
Quamquam minor vis bonis quam malis inest, ac sicut ἀμαθία με`ν θράσοσ, λογισμο`σ δε` ὄκνον φέρει, ita recta ingenia debilitat verecundia, perversa confirmat audacia.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 3:2)
tantas conversiones aut fragilitas mortalitatis aut fortunae mobilitas facit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 2:4)
Nonne si prima quaeque improbari putas, debilitaris et concidis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 10:1)
Sed quamquam his solaciis acquiescam, debilitor et frangor eadem illa humanitate, quae me ut hoc ipsum permitterem induxit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION