라틴어 문장 검색

Summas dimovit arenas, Et collecta procul lacerae fragmenta carinae Exigua trepidus posuit scrobe.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:20)
quas ne per litora fusas Colligeret rapido victoria Caesaris actu, Corcyrae secreta petit, ac mille carinis Abstulit Emathiae secum fragmenta ruinae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:11)
Deprensum est, quae funda rotat, quam lenta volarent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:64)
Fragmentum quod vile putas et inutile lignum, Haec fuit ignoti prima carina maris.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XIX1)
Collegitque sinu fragmenta novissima laxi Oris et aggesta contumulavit humo.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LVII2)
alii dicunt Ulixen post naufragium in Italia de navium fragmentis civitatem sibi fecisse, quam 'navifragum Scyllaceum' nominavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5537)
feminino autem genere fragmenta dicimus, quae comesse non possumus, ut concrescunt subitae currenti in flumine crustae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1154)
aut 'quadris' fragmentis accipimus, ut Iuvenalis ut bona summa putes aliena vivere quadra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1157)
nam 'fragmenta' dici debere non nulli adserunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3062)
vina novum fundam calathis ordo est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 711)
vina fundam ca- lathis, id est calicibus, quae vina sint novum nectar, id est magna dulcedo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 712)
vel illud 'vina Ariusia, novum nectar, calathis fundam'. alii novum mustum intellegunt, vel merum, quale numquam habuerit, ut "Pollio et ipse facit nova carmina".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 714)
alta petens nonnulli 'alta petens' ad maris piscationem adplicant, ut prima pars 'funda iam verberat amnem' fluminis piscatio videatur, 'alta petens pelagoque alius trahit umida lina' de mari di- xerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1421)
post vero cum a Graecis occupatae sunt, quia cum lapidibus fundas rotantes adversarios sub- moverent, insulas, quas incolebant, παρα` τοῦ βάλλειν Baleares appel- larunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3097)
ramea fragmenta fracta de ramis, id est ramorum fragmina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3031)

SEARCH

MENU NAVIGATION