라틴어 문장 검색

Et de haec omnia conprobatus, Franci et Baioarii, Langobardi et Saxones, vel ex omnibus provinciis, qui ad eundem synodum congregati fuerunt, reminiscentes priorum malorum eius, et quomodo domnum Pippinum regem in exercitu derelinquens et ibi, quod theodisca lingua harisliz dicitur, visi sunt iudicasse eundem Tassilonem ad mortem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 99:8)
et fuit missus Wineghisus una cum paucis Francis, ut praevideret eorum omnia, quae gessissent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 101:2)
Et auxiliante Domino victoria est facta a Francis seu supranominatis Langobardis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 101:3)
, et Francis, qui in Italia commanere videntur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 101:5)
opitulante Domino victoriam obtinuerunt Franci, et Avari cum contumelia reversi sunt, fuga lapsi sine victoria.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 101:6)
Tertia pugna commissa est inter Baioarios et Avaros in campo Ibose, et fuerunt ibi missi domni regis Caroli Grahamannus et Audaccrus cum aliquibus Francis;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 101:7)
Domino auxiliante victoria fuit Francorum seu Baioariorum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 101:8)
et una cum consilio Francorum et Saxonum perrexit Renum ad Coloniam transiens per Saxoniam, usque ad Albiam fluvium venit ibique duos pontes construxit, quorum uno ex utroque capite castellum ex ligno et terra aedificavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 789 103:3)
Et fuerunt cum eo in eodem exercitu Franci, Saxones;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 789 103:5)
Frisiones autem navigio per Habola fluvium cum quibusdam Francis ad eum coniunxerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 789 103:6)
Ibique consilio peracto Francorum, Saxonum, Frisonum, disposuerunt propter nimiam malitiam et intollerabilem, quam fecerunt Avari contra sanctam ecclesiam vel populum christianum, unde iustitias per missos impetrare non valuerunt, iter peragendi;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:3)
Supradictus vero princeps de australi parte Danubio iter peragens, Saxones autem cum quibusdam Francis et maxime plurima Frisonum de aquilonale parte Danubii similiter iter peragentes, ubi ad loca pervenerunt, ubi iamdicti Avari firmitates habuerunt praeparatas:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:7)
Nam his se et terram et populum unusquisque illorum tradidit, et tota Brittaniorum provincia, quod numquam antea, a Francis subiugata est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 136:3)
Herena imperatrix de Constantinopoli misit legatum nomine Leonem spatarium de pace confirmanda inter Francos et Grecos, et imperator vicissim propter ipsum absoluto illo misit Iesse episcopum Ambianensem et Helmgaudum comitem Constantinopolim, ut pacem cum ea statuerent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 802 154:2)
Illisque absolutis conventum habuit imperator cum primoribus et optimatibus Francorum de pace constituenda et conservanda inter filios suos et divisione regni facienda in tres partes, ut sciret unusquisque illorum, quam partem tueri et regere debuisset, si superstes illi eveniret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 170:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION