라틴어 문장 검색

P. Clodium interfeci, eius furores, quos nullis iam legibus, nullis iudiciis frenare poteramus, hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris reppuli, per me ut unum ius aequitas, leges libertas, pudor pudicitia maneret in civitate,' esset vero timendum quonam modo id ferret civitas!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 2:3)
cur subdita nulli Hactenus Astronomo numerorum fraena recuset:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 2:9)
Pax prima ante alias niveos pulsata lacertos abscondit galea victum caput atque relicto orbe fugax Ditis petit inplacabile regnum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:3)
Exigua cum frenaret materia impetum, Usus poeta moris est licentia Atque interposuit gemina Ledae sidera, Auctoritatem similis referens gloriae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.4)
Illi assignari debet haec narratio Qui re secunda fortis est, dubia fugax.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Viatores et latro.10)
Quam devorare patula cum vellet gula, Arripuit illa prope iacentem surculum, Et pertinaci morsu transversum tenens, Avidum sollerti rictum frenavit mora.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Serpens et lacerta: Ubi leonis pellis deficit, vulpinam insuendam esse, hoc est, ubi deficiunt vires, astu utendum.2)
His ego lectis 'cur post haec' inquam 'nostros celamus amores nullumque in medium timidi damus atque fatemur Tironisque dolos, Tironis nosse fugaces blanditias et furta novas addentia flammas?'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 7:1)
Quaerit aquas in aquis et poma fugacia captat Tantalus - hoc illi garrula lingua dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 234)
Talia Milanion Atalantes crura fugacis Optavit manibus sustinuisse suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 222)
vectam frenatis per inane draconibus Aegeus credulus iumenta Phasida fovit ope:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권21)
regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces, et perit exemplo postmodo quisque suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권144)
quo simul ac venit, frenatos curribus angues iungit et aequoreas sicca pererrat aquas, effugit et Syrtes et te, Zanclaea Charybdis, et vos, Nisaei, naufraga monstra, canes, Hadriacumque patens late bimaremque Corinthum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권343)
Hunc deus arquitenens, et numquam talibus armis ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus, mille gravem telis exhausta paene pharetra perdidit effuso per vulnera nigra veneno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:9)
Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, ocior est requiemque negat tergoque fugacis inminet et crinem sparsum cervicibus adflat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:7)
Credule, quid frusta simulacra fugacia captas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION