라틴어 문장 검색

Commius incensum calcaribus equum coniungit equo Quadrati lanceaque infesta magnis viribus medium femur traicit Voluseni.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 49장5)
subter a summa ora cutis inciditur recta linea usque ad frenum, atque ita superius tergus relaxatum cedere retro potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장24)
Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut vertex eius ad frenum, basis in tergore extremo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장25)
subter a summa ora cutis inciditur recta linea usque ad frenum, atque ita superius tergus relaxatum cedere retro potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 4:3)
Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut uertex eius ad frenum, basis in tergore extremo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 4:4)
subter a summa ora, cutis inciditur recta linea usque ad frenum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 5:3)
Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias, aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut vertex ejus ad frenum, basis in tergo extremo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 5:5)
non odium terrore moves nec frena resolvit gratia;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:212)
contagia fascibus, oro, defendas ignava tuis neu tradita libris omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit oceanus, domui, tanta caligine mergi calcarique sinas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:299)
rectore sub uno conspirat geminus frenis communibus orbis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:2)
Umentes iam noctis equos Lethaeaque Somnus frena regens tacito volvebat sidera curru.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:138)
venit et extremis legio praetenta Britannis, quae Scotto dat frena truci ferroque notatas perlegit exanimes Picto moriente figuras;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:155)
Germania quondam illa ferox populis, quae vis instantibus olim principibus tota poterat cum mole teneri, iam sese placidam praebet Stilichonis habenis, ut nec praesidiis nudato limite temptet expositum calcare solum nec transeat amnem, incustoditam metuens attingere ripam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:158)
absentis longinqua valent praecepta magistri, frenorumque vicem lingua virilis agit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis3)
florea purpureas adnectunt frena columbas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae62)

SEARCH

MENU NAVIGATION