라틴어 문장 검색

Genera autem gestationis plura sunt adhibendaque sunt et pro uiribus cuiusque et pro opibus, ne aut inbecillum hominem nimis digerant, aut humili desint.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 15장 3:1)
In hoc genere morborum emisisse sanguinem, concussisse uehementibus gestationibus corpus, in lumine habuisse, imperasse famem, sitim, uigiliam prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 13:5)
Contra uero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque uolet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subueniendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 15:1)
In his frictio quoque ex oleo et sale salubris uidetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 1:5)
Contentique medici quidam una frictione etiam ex quolibet oleo sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 2:2)
adhibeaturque frictio, quantam is sustinere poterit, maximeque in manibus et cruribus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 5:2)
Vltimaque post haec auxilia sunt gestatio et fricatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 6:5)
biduo proximo se abstinere, frictione seruata.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 2:6)
In eiusmodi ualetudine medicamenta sunt oleum, frictio, exercitatio, cibus, uinum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 5:4)
si inbecillitas occupauit, pro exercitatione gestatio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:2)
si ne hanc quidem sustinet, adhibenda tamen frictio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:3)
oleo ad frictiones adicere calfacientia;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 2:4)
At si ex quartana facta cotidiana est, cum id uitio inciderit, per biduum abstinere oportet, et frictione uti, uespere tantummodo aquam potui dare:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 17장 1:1)
At si manet, per biduum abstinentia, quanta maxime imperari corpori potest, frictione cotidie utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 17장 1:4)
Cum febris remisit, frictione utendum est, parcius tamen in is, qui nimis hilares quam in is, qui nimis tristes sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION