라틴어 문장 검색

hoc ubi roriferis terram nox obruit undis, extemplo penitus frigescit terra coitque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:11)
Ter spumam elisam et rorantia vidimus astra.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 8:2)
Nam vetus et vehemens, alterum ab aetatis magnitudine conpositum elisumque est, alterum a nimio impetu et vi mentis instructum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 18:2)
Ut spectata est tota ratio quam de muliebris ebrietatis raritate Disarius invenitur, ita unum ab eo praetermissum est, nimio frigore quod in earum corpore est frigescere haustum vinum, et ita debilitari, ut vis eius quae elanguit nullum possit calorem, de quo nascitur ebrietas, excitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 1:2)
Usu tibi, Albine, compertum est aquas quae vel de altis puteis vel de fontibus hauriuntur fumare hieme, aestate frigescere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 10:2)
Hic laqueo fauces elisaque guttura fregit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:64)
viva graves elidunt corpora trunci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:93)
At postquam gemino tellus elisa profundo est, Extremi colles Siculo cessere Peloro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:60)
Eliso ventre, per ora Eiectat saniem permixtus viscere sanguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:18)
Tot potuere manus adiungere Seston Abydo, Ingestoque solo Phryxeum elidere pontum, Aut Pelopis latis Ephyren abrumpere regnis, Et ratibus longae flexus donare Maleae, Aut aliquem mundi, quamvis natura negasset, In melius mutare locum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:23)
Tunc stridulus aer Elisus lituis, conceptaque classica cornu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:9)
quamvis elisus ab Austro, Saepe tamen cumulos fluctus non vincit arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:11)
Elidit geminos infans nec respicit anguis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXVII Hercules Corinthius1)
nam et Graeci φρικτα` dicunt quae sunt timenda, ut Homerus [δῶρα με`ν οὐκ ἔτ' ὀνοστά]. Livius in Odyssia igitur demum Ulixi cor frixit prae pavore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 929)
et totum iungendum, ne doloris distinctione frigescat, sicut plurimis doctissimis visum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2742)

SEARCH

MENU NAVIGATION