라틴어 문장 검색

adeo ut quae potestate et operatione sunt maxime calida, ut spiritus vini, olea aromatum chymica, etiam olea vitrioli et sulphuris, et similia, quae paulo post adurunt, ad primum tactum sint frigida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:3)
Aqua autem balneorum naturalium excepta in vas aliquod et separata a fontibus suis defervescit perinde ac aqua igne calefacta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:4)
At verum est corpora oleosa ad tactum paulo minus esse frigida quam aquea;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:5)
Verum hoc pertinet ad Tabulam Graduum de Frigido.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:7)
nisi fuerit aut conclusus, aut attritus, aut manifeste calefactus a sole, igne, aut aliquo alio corpore calido.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 104:3)
Subjungitur negativa tempestatum frigidarum magis quam pro ratione temporis anni, quae eveniunt apud nos flante Euro et Borea;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 106:1)
at gelu contra frigidam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 106:4)
Primo enim non absque causa in dubitationem venit, qualis sit natura aeris quatenus ad calidum et frigidum in natura sua propria.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 108:3)
frigidum autem fortasse ab expiratione terrae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 108:5)
et rursus in media (quam vocant) regione aeris a vaporibus frigidis et nivibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 108:6)
Atqui opus est etiam ut aer concludatur in tali vasi et materia quae nec ipsa imbuat aerem calido vel frigido ex vi propria, nec facile admittat vim aeris extranei.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 108:8)
Notandum est etiam, omnes pulveres (ubi manifesto includitur aer) minus esse frigidos quam corpora integra ipsorum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:7)
quemadmodum etiam existimamus omnem spumam (utpote quae aerem contineat) minus esse frigidam quam liquorem ipsum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:8)
adeo ut veteres somniarent non inesse coelestibus aliam viam aut virtutem calefaciendi nisi ex attritione aeris per rotationem rapidam et incitatam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 116:3)
At aer motus magis infrigidat quam calefacit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 116:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION