라틴어 문장 검색

Et quia in hac re personam gerit non minus militis Christiani quam regis potentis, ab humilitate auspicatur, et in caussa tam religiosa pacem ab aliis principibus Christianis emendicare non detrectat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:18)
Ubi re intellecta summa cum humilitate et humanitate regem et reginam ad aedes suas invitavit, statimque equites expeditos ad aulam misit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:3)
Atque quam in inveniendo adhibemus humilitatem, eandem et in docendo sequuti sumus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:8)
Qui autem se per gradus extricaverit habitum frugalitatis inducit, eademque opera tam animo quam fortunis medetur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:22)
Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan ad perdendum eos, dedit ei, ut reginae ostenderet et moneret eam, ut intraret ad regem et deprecaretur eum et rogaret pro populo suo. 8a " Memor, inquit, dierum humilitatis tuae, quando nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem. Et tu, invoca Dominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte ".
(불가타 성경, 에스테르기, 4장8)
Danti supplicabis et qui praeire ceteros honore cupis poscendi humilitate uilesces.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:7)
Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque commercium, sperandi scilicet ac deprecandi, si quidem iustae humilitatis pretio inaestimabilem uicem diuinae gratiae promeremur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 8:1)
Thysdritanos propter humilitatem civitatis certo numero frumenti multat.
(카이사르, 아프리카 전기 97:5)
Neque nunc se illorum humilitate neque aliqua temporis opportunitate postulare, quibus rebus opes augeantur suae;
(카이사르, 내란기, 1권 85:12)
Has omnes actuarias imperat fieri, quam ad rem multum humilitas adiuvat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 1장3)
Civitati porro hanc fuisse belli causam, quod repentinae Gallorum coniurationi resistere non potuerit. Id se facile ex humilitate sua probare posse, quod non adeo sit imperitus rerum ut suis copiis populum Romanum superari posse confidat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 27장4)
quod is vitae genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum luxu an cum frugalitate:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium155)
quod is uitae genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum luxu an cum frugalitate:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 53:2)
cum luxu, an cum frugalitate.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 53:8)
Minus in hoc officio quam in ceteris agrico- latio frugalitatem requirit, quia et in turba et sub monitore vinitor opus facere debet ac plerumque velocior animus est improborum hominum,quem desiderat huius operis conditio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION