라틴어 문장 검색

spei vinum, frumentum fidei,
(ARCHIPOETA, I175)
propterea frumentis flavescentibus pulli etiam tunc involucres erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 6:2)
unam egomet mihi et tu tibi capies alteram et frumentum nosmetipsi manibus nostris eras metemus.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 15:4)
Legerat autem ille apludam veteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 6:1)
Nunc ita aiunt, in segetibus, in herbis bona frumenta esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVIII 2:3)
Nam cura aerarii a quaestoribus ad praefectos translata est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 32:1)
Dives erat armentis, ovibus, sylvis tam caeduis quam grandioribus, lithanthracibus, frumento, plumbi et ferri fodinis, et compluribus aliis proventibus rusticis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:9)
Et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt Baal.
(불가타 성경, 호세아서, 2장10)
Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quae operiebant pudenda eius,
(불가타 성경, 호세아서, 2장11)
Confundemini, agricolae, ululate, vinitores, super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
(불가타 성경, 요엘서, 1장11)
Et respondit Dominus et dixit populo suo: " Ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.
(불가타 성경, 요엘서, 2장19)
Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo;
(불가타 성경, 요엘서, 2장24)
Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem et portionem frumenti abstulistis ab eo, domos quadro lapide aedificastis et non habitabitis in eis, vineas plantastis amantissimas et non bibetis vinum earum.
(불가타 성경, 아모스서, 5장11)
dicentes: "Quando transibit neomenia, et venumdabimus merces? Et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas,
(불가타 성경, 아모스서, 8장5)
ut possideamus in argento egenos et pauperem pro calceamentis et quisquilias frumenti vendamus?"".
(불가타 성경, 아모스서, 8장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION