라틴어 문장 검색

postea Plato quidam Sardianus, Epicureus, qui Athenis solet esse multum et qui tum Athenis fuerat cum Licinius eo venisset, cum eum fugitivum esse postea ex Aesopi litteris cognosset, hominem comprehendit et in custodiam Ephesi tradidit, sed in publicam an in pistrinum non satis ex litteris eius intellegere potuimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 4:6)
vivebat cum fugitivis, cum facinerosis, cum barbaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:9)
| Dum haec fabula inter amantes luditur, deversitor cum parte cenulae intervenit, contemplatusque foedissimam volutationem iacentium rogo inquit ebrii estis, an fugitivi, an utrumque?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:1)
nam erat etiam pedibus aeger, is ut rabiosa barbaraque voce in ebrios fugitivosque diu peroravit, respiciens ad Eumolpon o poetarum inquit disertissime, tu eras?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:6)
Amolitur Ascyltos invidiam et se vero nihil aliud quam fugitivum suum dixit quaerere, mortem nec hominis concupisse nec supplicis, utique eius quem post fatalem rixam habuisset carissimum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:15)
Implevit Eumolpus frontes utriusque ingentibus litteris et notum fugitivorum epigramma per totam faciem liberali manu duxit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:8)
Miretur nunc aliquis Vlixis nutricem post vicesimum annum cicatricem invenisse originis indicem, cum homo prudentissimus confusis omnibus corporis orisque lineamentis ad unicum fugitivi argumentum tam docte pervenerit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:18)
Saevi quoque implacabilesque domini crudelitatemn suam impediunt, si quando paenitentia fugitivos reduxit, et dediticiis hostibus parcimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:4)
Unde et Petronius Arbiter ait tot regum manubiae penes fugitivum repertae
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XII*3)
Columbae saepe cum fugissent miluum Et celeritate pennae vitassent necem, Consilium raptor vertit ad fallaciam Et genus inerme tali decepit dolo:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Milvus et columbae.2)
Polliceris in fine, cum certius de vitae nostrae ordinatione aliquid audieris, futurum te fugitivum rei familiaris statimque ad nos evolaturum, qui iam tibi compedes nectimus, quas perfringere nullo modo possis.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 28 4:1)
et gratus raptae raptor uterque fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:494)
non mihi venistis, Semele Ledeve, docendae, perque fretum falso, Sidoni, vecta bove, aut Helene, quam non stulte, Menelaë, reposcis, tu quoque non stulte, Troice raptor, habes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 51:2)
"commissi praemia raptor habet."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권410)
Et qui debuerat subitas extinguere flammas, Hic praedam medio raptor ab igne petit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION