라틴어 문장 검색

Quod ubi incidit, linamenta super non fulcienda, sed leviter tantum imponenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 5:7)
Cetera pedis ossa ad eorum, quae in manu sunt, similitudinem structa sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 27:4)
hoc navigat antro fulta Venus;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:98)
stamine gemmato picturatisque columnis aedificetur apex, qualem non Lydia dives erexit Pelopi nec quem struxere Lyaeo Indorum spoliis et opaco palmite Bacchae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:140)
Quo struis hos auri cumulos?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:129)
claras Carthaginis arces creditur et centum portis Babylona superbam femineus struxisse labor.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:203)
fultaque despiciens auro laquearia dives tutior Aeoliis mallet vixisse cavernis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:74)
tenebris si caeca repressit nox iter, aut spelaea subit metuenda ferarum aut pastorali iacuit sub culmine fultus cervicem clipeo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:134)
Romanum reparate decus molemque labantis imperii fulcite umeris;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:222)
complexi manibus fultos cervice parentes attollunt vultus accelerantque gradus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam2)
fascibus insignes et legum culmine fultae convenere domus et qui lectissimus orbi sanguis erat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae38)
hinc Atlantis apex flammantia pondera fulcit et per canitiem glacies asperrima durat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia14)
exclamant placidae Cynthi de vertice Nymphae, Nymphae, quae rudibus Phoebum docuere sagittis errantes agitare feras primumque gementi Latonae struxere torum, cum lumina caeli parturiens geminis ornaret fetibus orbem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia72)
Haud procul exhausto laetus certamine victor caespite gramineo consederat arbore fultus adclines umeros;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:53)
ilicet herbis pallentes thalamos et structa cubilia musco deserit ac Nymphis urnam commendat erilem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:102)

SEARCH

MENU NAVIGATION