라틴어 문장 검색

Et ad ultimum cum iam cicatricem ducunt, fuligo infricatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 16장 2:2)
Quae cum expleta sunt, ut celerius cicatricem et pilum ducant,maxime proderit fuligo ex aeno ulceri infricata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 3:2)
Vel ne istud cum periculo facere necesse sit, muliebres capillos,aut cervina saepius ure cornua, quorum odor maxime non patitur stabulis praedictam pestem consistere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 6:7)
Id vitatur saepius incenso cornu cervino, vel galbano, vel muliebri capillo:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 18:3)
uenaticus, ex quo tempore ceruinam pellem latrauit in aula,militat in siluis catulus.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0241)
Erat ergo sollicitus, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, si ianitor creber in porta, vela semper in ostiis, si sacrarium mundum, si vasa lucentia;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:3)
Auratum squalet Capitolium, fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt, movetur urbs sedibus suis et inundans populus ante delubra semiruta currit ad martyrum tumulos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:15)
ille supercilium madida fuligine tinctum obliqua producit acu pingitque trementis attolens oculos;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II59)
cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de Setinis, cuius patriam titulumque senectus delevit multa veteris fuligine testae, quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant Brutorum et Cassi natalibus.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V21)
oculos fuligine pascit distinctus croceis et reticulatus adulter, suspectus tibi sit quanto vox mollior et quo saepius in teneris haerebit dextera lumbis, hic erit in lecto fortissimus:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI186)
dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas quot stabant pueri, cum totus decolor esset Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII109)
dis ille adversis genitus fatoque sinistro, quem pater ardentis massae fuligine lippus a carbone et forcipibus gladiosque paranti incude et luteo Vulcano ad rhetora misit.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X54)
"morieris stamine nondum abrupto, iam nunc obstas et vota moraris, iam torquet iuvenem longa et cervina senectus, ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates composuit;"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV88)
Cervinus gelidum sorbet sic halitus anguem, Casuras alte sic rapit Iris aquas.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXVIII3)
noto odore cervino, solent enim ita institui:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4801)

SEARCH

MENU NAVIGATION