라틴어 문장 검색

ut Alfenus vafer omni abiecto instrumento artis clausaque taberna sutor erat:
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장76)
siquis emat citharas, emptas conportet in unum,nec studio citharae nec Musae deditus ulli, si scalpra et formas non sutor, nautica velaaversus mercaturis:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장70)
Erat ergo sollicitus, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, si ianitor creber in porta, vela semper in ostiis, si sacrarium mundum, si vasa lucentia;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:3)
Auratum squalet Capitolium, fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt, movetur urbs sedibus suis et inundans populus ante delubra semiruta currit ad martyrum tumulos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:15)
ille supercilium madida fuligine tinctum obliqua producit acu pingitque trementis attolens oculos;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II59)
"quis tecum sectile porrum sutor et elixi vervecis labra comedit?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III118)
cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de Setinis, cuius patriam titulumque senectus delevit multa veteris fuligine testae, quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant Brutorum et Cassi natalibus.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V21)
tu Beneventani sutoris nomen habentem siccabis calicem nasorum quattuor ac iam quassatum et rupto poscentem sulpura vitro.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V26)
oculos fuligine pascit distinctus croceis et reticulatus adulter, suspectus tibi sit quanto vox mollior et quo saepius in teneris haerebit dextera lumbis, hic erit in lecto fortissimus:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI186)
dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas quot stabant pueri, cum totus decolor esset Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII109)
dis ille adversis genitus fatoque sinistro, quem pater ardentis massae fuligine lippus a carbone et forcipibus gladiosque paranti incude et luteo Vulcano ad rhetora misit.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X54)
Plancus in iudicio forte amici cum molestum testem destruere vellet, interrogavit, quia sutorem sciebat, quo artificio se tueretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 6:2)
Exemplum sutorem pauperem sollicitavit ut corvum insititueret ad parem salutationem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:3)
Tonstrix Suburae faucibus sedet primis, Cruenta pendent qua flagella tortorum Argique letum multus obsidet sutor.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XVII1)
Das gladiatores, sutorum regule, Cerdo, Quodque tibi tribuit subula, sica rapit.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XVI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION