라틴어 문장 검색

Tandem reperto consilio, Boemundum, principem Siciliae, et Everhardum de Poisat, Reymundum comitem de Provincia, Wernerum de Greis ad portum maris, qui dicitur Simeonis eremitae, propter emendos cibos cum plurimis peditibus dirigunt, et ut vocarent socios ad opem construendi praesidii, qui in ipso littore maris propter naves quae escas adducebant morabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:3)
Ad haec quidam frater conchristianus, natione Syrus, peregrinis locum indicat, ubi ligna ad construendas machinas [0539C] possent reperiri, videlicet in quibusdam montibus versus plagam Arabiae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 4:4)
Hoc Templum, quod dicitur Domini, non illud antiquum ac mirabile opus regis Salomonis intelligendum est, cum tota urbs Jerusalem a rege Nabochodonosor, [0549C] deinde a rege Antiocho ante multos annos Dominicae Incarnationis destructa fuerit, templumque Salomonis a fundamento dirutum, ornamentis et vasis sacris spoliatum sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 48:1)
Cognito autem quod conchristiani essent et non [0578C] hostilis collectio, secreto hospitium, quod sibi novum construxerat, cum paucis subintravit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 36:4)
Cives autem videntes machinam altitudine urbem superare et civibus nocere, noctis in obscuro cavationem sub murorum fundamento plurimo conatu, et mira industria fecerunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 66:1)
quarum una ex sumptu et labore Eustachii Granarii, praeclari militis et primi de domo et consilio regis, ad unguem constructa et erecta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:2)
De qua sanctus Iohannes episcopus dixit, Fides est religionis sanctissime fundamentum, karitas vinculum, amorissubsidui;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 38:3)
"Fundamentum est perpetuecommendationis et fame iusticia, sine qua nichil potest esse laudabile."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 10:23)
fundamentum est perpetuæ commendationis et famæjustitia, sine qua nihil potest esse laudabile.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 28:3)
Fertur de duobus discipulis quod exeuntes de quadam civitate veneruntin locum ubi vox cuiusdam feminae valde sonora audiebatur, verbaque cantusbene composita erant et cantus ipse musice constructus valde delectabiliset amatorius insonuit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 86:1)
Sapiens vero hoc audiens dedit sibiconsilium quod construeret domum altis parietibus lapideis poneretque intusmulierem daretque sibi satis ad comedendum et non superflua indumenta faceretqueita domum quod non esset in ea nisi solum hostium solaque fenestra perquam videret, et tali altitudine et tali compositione per quam nemo possetintrare vel exire.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:3)
Et ideo Dominus in Evangelio inanem populorum gentilium miseratus laborem, qui lateres construerent lutulentae superstitioni, et voluptati corporis dediti, solidum fidei murum aedificare non possent, velut ad quosdam asinae fetus locutus ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:7)
Quia fundamentum nostrum Christus est (I Cor.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:14)
et quidquid supra hoc fundamentum aedificaveris, hoc solum ad operis tui fructum, et ad virtutis proficere mercedem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:16)
eo quod nihil reliqui ad salutem supersit, cum salutis fundamentum virtus defecerit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION