라틴어 문장 검색

Hic radium fundit quem sol mundanus adorat, Cui celum stelleque fauent et supplicat orbis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:23)
Nec solum Fronesis confert sua dona, sed ultra Procedit, iubet ancillas exponere quicquid Possunt et quodam certamine fundere dona:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:6)
Ergo uirum, sua denudans secreta Minerve, Heredem facit esse suum, iuuenique reuelat Scibile quicquid habet, quicquid sua copia fundit, Que racio numeris, que uirtus queue potestas Insit, et in numeris que tanta potencia regnet, Vt numeri nodo stabilis liget omnia nexus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 18:2)
Hoc doni titulo mundi Sapientia ditat Presignitque uirum, sed eum diuinius afflans, Ars diuina poli, ueri uia, nescia falsi, Ars que sola fide gaudet subnixa nec arte Nititur, humane fugiens racionis asilum, Gracius arrisit, animam cum celicus ignis In superis retineret adhuc splendorque serenes Aspiraret eius, nec nostras etheris imi Pressuras pateretur adhuc nec tedia mundi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 22:3)
Subsequitur uirtus que gaudet spargera dona, Fundere diuicias et opum diffundere massam, Que census nutrire uitat uel pascere nummos, Nec sinit ignauam secum torpescere gazam, Nec bursam saciat nummis, sed cogit eandem Ad uomitum, si quid census absorbuit unquam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 28:1)
Sed sine spe reditus fundantur munera sparsim Solaque nobilitas et simplex gratia mentis Informet munus et doni condiat usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 28:5)
Quod Natura creat, recreat noua gracia, formant Mores, informat uirtus, prudencia ditat, Preditat pietas, afflat decus, ornat honestas, Exornat racio, species presignit et omnis Virtutum cumulus eius concurrit in usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:2)
Ergo Nobilitas dotes et munera profert, Fortuna dictante modum, iuuenemque beatum Nature dono, uirtutis munere, dote Electi, nulla peccati labe iacentem Afflat honore suo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:23)
Languescet facinus mundum pietate regente Cedet auaricia, si munera fundat ubique Hostis auaricie?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:5)
Despectus comittatur eam, Pudor heret eunti, Serpit humi Murmur, currunt Conuicia, laudem Fama per antiphrasim fundit risumque Cachini.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:7)
Non minus Impietas seuit multoque superba Milite, maiori uoto sitit arma nec ullam Gaudet habere uiam, nisi fusa sanguinis unda.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:4)
Iam pestes Herebi, scelerum contagia, monstra Inferni, ciues Plutonis, noctis alumpni, Tartareum chaos egressi, funduntur in orbem, Iamque diem nostrum multa caligine noctis Inuoluunt mundique iubar delere laborant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:1)
Iam pedites in bella ruunt, iam sanguinis audent Fundere primicias, iam libamenta cruoris Prima dare affectant primeuaque uulnera belli.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:1)
Pulueris insurgunt nebule, nouus imber inundat In terris, dum tela pluunt, dum pulueris imber Funditur, et celum telorum nubila uelant, Et ferri splendore nouo noua fulgura lucent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:2)
Has ergo mouet illa preces et dulcibus afflat Verbis et phaleris dictorum palliat artem:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION