라틴어 문장 검색

Et de malis authoritatibus philosophiarum, quae aut in vulgaribus notionibus, aut in paucis experimentis, aut in superstitione fundatae sunt, jam dictum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:1)
ex quo fit, ut deflectant homines potius ad amoenas disputationes et discursus, et rerum quasdam peragrationes, quam in severitate inquisitionis se sustineant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:5)
tamen semper fere studio praepropero et intempestivo deflectunt ad praxin:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:2)
et qualiacunque sint, fundata sunt super basin eorum quae inventa sunt a Graecis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:3)
Pro desperata autem habenda est veritatis inquisitio, cum ad hujusmodi inania deflectat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:19)
Quae enim in natura fundata sunt, crescunt et augentur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:2)
In artibus autem mechanicis, quae in natura et experientiae luce fundatae sunt, contra evenire videmus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:7)
adeo ut illa tam bene posita et fundata videatur, ut utrumque tempus ad se traxerit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:4)
Tum vero de scientiarum ulteriore progressu spes bene fundabitur, quum in Historiam Naturalem recipientur et aggregabuntur complura experimenta, quae in se nullius sunt usus, se ad inventionem causarum et axiomatum tantum faciunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:3)
Etenim verum exemplar mundi in intellectu humano fundamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:8)
ubi natura declinat et deflectit a cursu ordinario.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 298:3)
Si quis enim ab horum contemplatione attenta propositum acriter et strenue urgere velit, fiet certe ut aut producat illa paulo longius, aut deflectat illa ad aliquid quod finitimum est, aut etiam applicet et transferat illa ad usum aliquem nobiliorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 306:7)
Omnis enim putrefactio fundatur in congregatione homogeneorum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:2)
Itaque perpetuo cum ab opinione tua quam declarasti, aut processu quem incepisti, deflectas, ingenue hoc ipsum profitere, simul et caussas quae te ad hoc commoverunt sedulo declares et inculces, neque rem suffurari te posse credas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:12)
Quae si benefaciendi materia aut occasione destituta non inveniat quo se exerceat in homines, deflectet certe in brutas animantes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION