라틴어 문장 검색

"Ignavi domitor vulgi, deterrime fratrum", Pallas ait "quae te stimulis facibusque profanis Eumenides movere?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:112)
sunt tibi deformes Dirae, sunt altera Lethes numina, sunt tristes Furiae, te coniuge dignae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:114)
Dryades dixere gementes Tartarea Furias debellavisse bipenni.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:30)
primo calcabitur Atlas occasu facibusque meis lucebit Hydaspes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:220)
hae placuere faces.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:249)
sed vota mihi communia matrum et thalami festaeque faces caeloque canendus ante oculos hymenaeus erat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:264)
Sic ait et prima gressus molitur ab Aetna exitiique reos flores ipsumque rapinae detestata locum sequitur dispersa viarum indicia et pleno rimatur lumine campos inclinatque faces.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:292)
quid facibus nequiquam cingimur atris?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:20)
agnoscite tandem quid Furias deceat;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:27)
ergo animi victus "sequimur quocumque vocabis, seu tu vir seu numen" ait, patriaque relicta Eoas Furiae iussu tendebat ad arces instabilesque olim Symplegadas et freta remis inclita Thessalicis, celsa qua Bosphorus urbe splendet et Odrysiis Asiam discriminat oris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:76)
en nostra potentia cessit nec locus est usquam Furiis?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:185)
Urbs etiam, magnae quae ducitur aemula Romae et Calchedonias contra despectat harenas, iam non finitimo Martis terrore movetur, sed propius lucere faces et rauca sonare cornua vibratisque peti fastigia telis adspicit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:28)
Maurusius Atlas Gildonis Furias, Alaricum barbara Peuce nutrierat, qui saepe tuum sprevere profana mente patrem.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:38)
o cunctis Erebi dignissime poenis, tune Giganteis urbem temptare deorum adgressus furiis?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:77)
lustralem tum rite facem, cui lumen odorum sulphure caeruleo nigroque bitumine fumat, circum membra rotat doctus purganda sacerdos rore pio spargens, et dira fugantibus herbis numina purificumque Iovem Triviamque precatus trans caput aversis manibus iaculatur in Austrum secum rapturas cantata piacula taedas.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:143)

SEARCH

MENU NAVIGATION