라틴어 문장 검색

Mirantur sine uiribus furentes?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 12:1)
cuncta ferit dum cuncta timet, desaevit in omnes ut se posse putent, nec belua taetrior ulla quam servi rabies in libera terga furentis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:102)
unus in hoc Stilicho diversis artibus hoste tris potuit complere duces fregitque furentem cunctando vicitque manu victumque relegat.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:42)
illa sub horrendis praedura cubilia silvis, illi sub nivibus somni curaeque laborque pervigil hanc requiem terris, haec otia rebus insperata dabant;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:136)
passim neglecti prodiga lucri turba furens strictis odium mucronibus explet.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:240)
tantus in angusto strepitus furit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice16)
nec doleat damnis, quae devius intulit ardor, nec gemat exustas igne furente domos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam23)
Penelope trahat arte procos fallatque furentes stamina nocturnae relegens Laërtia telae:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae13)
Horrendus ubique it fragor et pugnae spatium discriminat aër.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia50)
adspectu contenta suo non utitur hasta (nam satis est vidisse semel) primumque furentem longius in faciem saxi Pallanta reformat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia58)
qualis letifera populatus caede Gelonos procubat horrendus Getico Gradivus in arvo;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:56)
nec dentibus umquam instrepis horrendum, fremitu nec verbera poscis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:117)
cumque omnia secum duceret et requiem membris vesana negaret, invenit pulmonis opem madidumque furenti praebuit, ut tumidae ruerent in mollia fibrae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:137)
dubitassent orgia Bacchi, cui furerent;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:362)
primordia testor noctis et horrendae stagna intemerata paludis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:50)

SEARCH

MENU NAVIGATION